Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 18


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis transtorrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.1 ויהי ככלות ישוע לדבר את הדברים האלה ויצא החוצה עם תלמידיו מעבר לנחל קדרון ושם גן ויבא בו הוא ותלמידיו
2 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesusconvenerat illuc cum discipulis suis.2 וגם יהודה מוסרו ידע את המקום כי פעמים רבות נועד שמה ישוע עם תלמידיו
3 Iudas ergo, cum accepisset cohortem et apontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus etarmis.3 ויקח יהודה את הגדוד ומשרתים מאת הכהנים הגדולים והפרושים ויבא שמה בנרות ובלפידים ובכלי נשק
4 Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit etdicit eis: “ Quem quaeritis? ”.4 וישוע ידע את כל אשר יבא עליו ויצא ויאמר אליהם את מי תבקשו
5 Responderunt ei: “ Iesum Nazarenum ”.Dicit eis: “ Ego sum! ”. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.5 ויענו ויאמרו את ישוע הנצרי ויאמר אליהם ישוע אני הוא וגם יהודה מוסרו עמד אצלם
6 Ut ergo dixit eis: “ Ego sum! ”, abierunt retrorsum et ceciderunt interram.6 ויהי בדבר ישוע אליהם אני הוא ויסגו אחור ויפלו ארצה
7 Iterum ergo eos interrogavit: “ Quem quaeritis? ”. Illi autemdixerunt: “ Iesum Nazarenum ”.7 ויסף וישאל אתם את מי תבקשו ויאמרו את ישוע הנצרי
8 Respondit Iesus: “ Dixi vobis: Ego sum!Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ”,8 ויען ישוע הלא אמרתי לכם אני הוא לכן אם אתי תבקשו הניחו לאלה וילכו
9 ut impleretur sermo, quem dixit:“ Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ”.9 למלאת הדבר אשר אמר מאלה אשר נתת לי לא אבד לי אף אחד
10 Simon ergo Petrus,habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eiusauriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus.10 ולשמעון פטרוס חרב וישלפה ויך את עבד הכהן הגדול ויקצץ את אזנו הימנית ושם העבד מלכוס
11 Dixit ergo Iesus Petro:“ Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?”.
11 ויאמר ישוע אל פטרוס השב חרבך אל נדנה הכי לא אשתה את הכוס אשר נתן לי אבי
12 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum etligaverunt eum12 אז תפשו הגדוד ושר האלף ומשרתי היהודים את ישוע ויאסרהו
13 et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, quierat pontifex anni illius.13 ויוליכהו בראשונה אל חנן והוא חתן קיפא אשר שמש בכהנה גדולה בשנה ההיא
14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis:“ Expedit unum hominem mori pro populo ”.
14 הוא קיפא אשר יעץ את היהודים כי טוב אשר איש אחד יאבד בעד כל העם
15 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autemille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis;15 ושמעון פטרוס ותלמיד אחר הלכו אחרי ישוע והתלמיד ההוא היה נודע לכהן הגדול ויבא עם ישוע לחצר הכהן הגדול
16 Petrusautem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notuspontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum.16 ופטרוס עמד מחוץ לפתח ויצא התלמיד האחר המידע לכהן הגדול וידבר אל השערת ויבא את פטרוס פנימה
17 Dicit ergo Petro ancillaostiaria: “ Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? ”. Dicit ille:“ Non sum! ”.17 ותאמר האמה השערת אל פטרוס הלא גם אתה מתלמידי האיש הזה ויאמר אינני
18 Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quiafrigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans etcalefaciens se.
18 והעבדים והמשרתים בערו אש גחלים כי עת קר היתה ויעמדו שם ויתחממו וגם פטרוס עמד עמם ומתחמם
19 Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.19 וישאל הכהן הגדול את ישוע על תלמידיו ועל לקחו
20 Respondit ei Iesus: “ Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui insynagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sumnihil.20 ויען אתו ישוע אנכי בגלוי דברתי אל העולם ותמיד למדתי בבית הכנסת ובבית המקדש אשר כל היהודים נקהלים שמה ולא דברתי דבר בסתר
21 Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sumipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego ”.21 ומה תשאל אתי שאל נא את השמעים מה שדברתי אליהם הנם יודעים את אשר אמרתי
22 Haec autem cum dixisset, unusassistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “ Sic respondes pontifici? ”.22 ויהי כדברו הדברים האלה ויך אחד המשרתים העמד שמה את ישוע על הלחי ויאמר הכזאת תענה את הכהן הגדול
23 Respondit ei Iesus: “ Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; siautem bene, quid me caedis? ”.23 ויען אותו ישוע אם רעה דברתי תנה עד כי רעה היא ואם טוב מדוע תסטרני
24 Misit ergo eum Annas ligatum ad Caiphampontificem.
24 וישלחהו חנן אסור בזקים אל קיפא הכהן הגדול
25 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “Numquid et tu ex discipulis eius es? ”. Negavit ille et dixit: “ Non sum!”.25 ושמעון פטרוס עמד ומתחמם ויאמרו אליו הלא גם אתה מתלמידיו ויכחש ויאמר אינני
26 Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrusauriculam: “ Nonne ego te vidi in horto cum illo? ”.26 ויאמר איש מעבדי הכהן הגדול והוא מודע לאשר קצץ פטרוס את אזנו הלא ראיתיך עמו בתוך הגן
27 Iterum ergo negavitPetrus; et statim gallus cantavit.
27 ויסף פטרוס לכחש ופתאם קרא התרנגול
28 Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi nonintroierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.28 ויוליכו את ישוע מבית קיפא אל בית המשפט ויהי בבקר השכם והמה לא נכנסו אל בית המשפט למען אשר לא יטמאו כי אם יאכלו את הפסח
29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: “ Quam accusationem affertisadversus hominem hunc? ”.29 ויצא פילטוס אליהם ויאמר על מה תאשימו את האיש הזה
30 Responderunt et dixerunt ei: “ Si non esset hicmalefactor, non tibi tradidissemus eum ”.30 ויענו ויאמרו אליו לולא היה זה עשה רע כי עתה לא הסגרנהו אליך
31 Dixit ergo eis Pilatus: “Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum! ”. Dixerunt eiIudaei: “ Nobis non licet interficere quemquam ”,31 ויאמר אליהם פילטוס קחהו אתם עמכם ועשו משפטו כתורתכם ויאמרו אליו היהודים אין לנו רשיון להמית איש
32 ut sermo Iesuimpleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.
32 למלאת דבר ישוע אשר דבר לרמז אי זה מות עתיד הוא למות
33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “Tu es rex Iudaeorum? ”.33 וישב פילטוס אל בית המשפט ויקרא אל ישוע ויאמר אליו האתה הוא מלך היהודים
34 Respondit Iesus: “ A temetipso tu hoc dicis, analii tibi dixerunt de me? ”.34 ויען אתו ישוע המלבך תדבר זאת או אחרים הגידו לך עלי
35 Respondit Pilatus: “ Numquid ego Iudaeussum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? ”.35 ויען פילטוס האף אנכי יהודי הלא עמך וראשי הכהנים הסגירוך אלי מה עשית
36 ResponditIesus: “ Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum,ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum nonest hinc ”.36 ויען ישוע מלכותי איננה מן העולם הזה אם היתה מלכותי מן העולם הזה כי אז נלחמו לי משרתי לבלתי המסר ביד היהודים ועתה מלכותי איננה מפה
37 Dixit itaque ei Pilatus: “ Ergo rex es tu? ”. ResponditIesus: “ Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum,ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem”.37 ויאמר אליו פילטוס אם כן אפוא מלך אתה ויען ישוע אתה אמרת כי מלך אנכי לזה נולדתי ולזה באתי בעולם להעיד לאמת כל אשר הוא מן האמת ישמע בקולי
38 Dicit ei Pilatus: “ Quid est veritas? ”. Et cum hoc dixisset, iterumexivit ad Iudaeos et dicit eis: “ Ego nullam invenio in eo causam.38 ויאמר אליו פילטוס מה היא האמת ואחרי דברו זאת יצא שנית אל היהודים ויאמר אליהם אני לא מצאתי בו כל עון
39 Estautem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittamvobis regem Iudaeorum? ”.39 הן מנהג הוא בכם כי אשלח לכם איש אחד חפשי בפסח היש את נפשכם כי אשלח לכם את מלך היהודים
40 Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non huncsed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.
40 ויוסיפו ויצעקו לאמר לא את האיש הזה אלא את בר אבא ובר אבא היה מרצח