Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Numeri 10


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:1 וידבר יהוה אל משה לאמר
2 “ Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra.2 עשה לך שתי חצוצרת כסף מקשה תעשה אתם והיו לך למקרא העדה ולמסע את המחנות
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus.3 ותקעו בהן ונועדו אליך כל העדה אל פתח אהל מועד
4 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel;4 ואם באחת יתקעו ונועדו אליך הנשיאים ראשי אלפי ישראל
5 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam;5 ותקעתם תרועה ונסעו המחנות החנים קדמה
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.6 ותקעתם תרועה שנית ונסעו המחנות החנים תימנה תרועה יתקעו למסעיהם
7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt.7 ובהקהיל את הקהל תתקעו ולא תריעו
8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris.8 ובני אהרן הכהנים יתקעו בחצצרות והיו לכם לחקת עולם לדרתיכם
9 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.9 וכי תבאו מלחמה בארצכם על הצר הצרר אתכם והרעתם בחצצרות ונזכרתם לפני יהוה אלהיכם ונושעתם מאיביכם
10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ”.
10 וביום שמחתכם ובמועדיכם ובראשי חדשיכם ותקעתם בחצצרת על עלתיכם ועל זבחי שלמיכם והיו לכם לזכרון לפני אלהיכם אני יהוה אלהיכם
11 Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii;11 ויהי בשנה השנית בחדש השני בעשרים בחדש נעלה הענן מעל משכן העדת
12 profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
12 ויסעו בני ישראל למסעיהם ממדבר סיני וישכן הענן במדבר פארן
13 Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi.13 ויסעו בראשנה על פי יהוה ביד משה
14 Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab;14 ויסע דגל מחנה בני יהודה בראשנה לצבאתם ועל צבאו נחשון בן עמינדב
15 et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar;15 ועל צבא מטה בני יששכר נתנאל בן צוער
16 et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
16 ועל צבא מטה בני זבולן אליאב בן חלון
17 Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
17 והורד המשכן ונסעו בני גרשון ובני מררי נשאי המשכן
18 Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur.18 ונסע דגל מחנה ראובן לצבאתם ועל צבאו אליצור בן שדיאור
19 Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.19 ועל צבא מטה בני שמעון שלמיאל בן צורי שדי
20 Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel.
20 ועל צבא מטה בני גד אליסף בן דעואל
21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent.
21 ונסעו הקהתים נשאי המקדש והקימו את המשכן עד באם
22 Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.22 ונסע דגל מחנה בני אפרים לצבאתם ועל צבאו אלישמע בן עמיהוד
23 Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;23 ועל צבא מטה בני מנשה גמליאל בן פדהצור
24 et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
24 ועל צבא מטה בני בנימן אבידן בן גדעוני
25 Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.25 ונסע דגל מחנה בני דן מאסף לכל המחנת לצבאתם ועל צבאו אחיעזר בן עמישדי
26 Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran;26 ועל צבא מטה בני אשר פגעיאל בן עכרן
27 et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
27 ועל צבא מטה בני נפתלי אחירע בן עינן
28 Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.
28 אלה מסעי בני ישראל לצבאתם ויסעו
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “ Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli ”.29 ויאמר משה לחבב בן רעואל המדיני חתן משה נסעים אנחנו אל המקום אשר אמר יהוה אתו אתן לכם לכה אתנו והטבנו לך כי יהוה דבר טוב על ישראל
30 Cui ille respondit: “ Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum ”.30 ויאמר אליו לא אלך כי אם אל ארצי ואל מולדתי אלך
31 Et ille: “ Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.31 ויאמר אל נא תעזב אתנו כי על כן ידעת חנתנו במדבר והיית לנו לעינים
32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi ”.
32 והיה כי תלך עמנו והיה הטוב ההוא אשר ייטיב יהוה עמנו והטבנו לך
33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum.33 ויסעו מהר יהוה דרך שלשת ימים וארון ברית יהוה נסע לפניהם דרך שלשת ימים לתור להם מנוחה
34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent.34 וענן יהוה עליהם יומם בנסעם מן המחנה
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “ Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua ”.35 ויהי בנסע הארן ויאמר משה קומה יהוה ויפצו איביך וינסו משנאיך מפניך
36 Cum autem deponeretur, aiebat: “ Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel ”.
36 ובנחה יאמר שובה יהוה רבבות אלפי ישראל