Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ezechiele 25


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2 “ Fili hominis, pone faciemtuam contra filios Ammon et propheta de eis2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.
3 et dices filiis Ammon: Auditeverbum Domini Dei.
Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: “Euge!” super sanctuariummeum, quia pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et superdomum Iudae, quoniam ducti sunt in captivitatem,
3 Et dices filiis Ammon : Audite verbum Domini Dei.
Hæc dicit Dominus Deus :
Pro eo quod dixisti : Euge, euge,
super sanctuarium meum, quia pollutum est ;
et super terram Israël, quoniam desolata est ;
et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :
4 idcirco ego tradam te filiisorientalibus in hereditatem, et collocabunt castra sua in te et ponent in tetentoria sua; ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem :
et collocabunt caulas suas in te,
et ponent in te tentoria sua :
ipsi comedent fruges tuas,
et ipsi bibent lac tuum.
5 DaboqueRabba in pascua camelorum et filios Ammon in cubile pecorum, et scietis quia egoDominus.
5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum,
et filios Ammon in cubile pecorum :
et scietis quia ego Dominus.
6 Quia haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pedeet gavisa es ex toto affectu super terram Israel,6 Quia hæc dicit Dominus Deus :
Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede,
et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,
7 idcirco ecce ego extendammanum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te depopulis et perdam de terris et conteram, et scies quia ego Dominus.
7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te,
et tradam te in direptionem gentium,
et interficiam te de populis,
et perdam de terris, et conteram :
et scies quia ego Dominus.
8 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: “Ecce sicutomnes gentes domus Iudae!”,8 Hæc dicit Dominus Deus :
Pro eo quod dixerunt Moab et Seir :
Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :
9 idcirco ecce ego aperiam latus Moab privans eamcivitatibus, civitatibus, inquam, eius, a finibus eius, decore terrae:Bethiesimoth et Baalmeon et Cariathaim;9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus,
de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus,
inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
10 filiis orientis cum filiis Ammon daboeam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus.10 filiis orientis cum filiis Ammon,
et dabo eam in hæreditatem,
ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
11 Etin Moab faciam iudicia, et scient quia ego Dominus.11 Et in Moab faciam judicia,
et scient quia ego Dominus.
12 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumaea ultionem, ut se vindicaretde domo Iudae, peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis,12 Hæc dicit Dominus Deus :
Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda,
peccavitque delinquens,
et vindictam expetivit de eis :
13 idcircohaec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam et auferam de eahominem et iumentum et faciam eam desertum; de Theman et usque Dedan gladiocadent.13 idcirco hæc dicit Dominus Deus :
Extendam manum meam super Idumæam,
et auferam de ea hominem et jumentum,
et faciam eam desertam ab austro :
et qui sunt in Dedan, gladio cadent.
14 Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, etfacient in Edom iuxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicitDominus Deus.14 Et dabo ultionem meam super Idumæam
per manum populi mei Israël :
et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum,
et scient vindictam meam,
dicit Dominus Deus.
15 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicta et ultise sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias sempiternas,15 Hæc dicit Dominus Deus :
Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam,
et ulti se sunt toto animo,
interficientes, et implentes inimicitias veteres,
16 propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam superPalaestinos et interficiam Cherethaeos et perdam reliquias maritimae regionis;16 propterea hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos,
et interficiam interfectores,
et perdam reliquias maritimæ regionis,
17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia egoDominus, cum dedero vindictam meam super eos ”.
17 faciamque in eis ultiones magnas,
arguens in furore :
et scient quia ego Dominus,
cum dedero vindictam meam super eos.