Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Geremia 37


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim; quemconstituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iudae.1 Et regnavit rex Sedecias filius Josiæ pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda :
2 Et nonoboedivit, ipse et servi eius et populus terrae, verbis Domini, quae locutus estin manu Ieremiae prophetae.
2 et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terræ, verbis Domini, quæ locutus est in manu Jeremiæ prophetæ.
3 Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiaesacerdotem ad Ieremiam prophetam dicens: “ Ora pro nobis Dominum Deum nostrum”.3 Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiæ, et Sophoniam filium Maasiæ, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens : Ora pro nobis Dominum Deum nostrum.
4 Ieremias autem libere ambulabat in medio populi; non enim miserant eum incustodiam carceris.4 Jeremias autem libere ambulabat in medio populi : non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Ægypto, et audientes Chaldæi qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.
5 Igitur exercitus pharaonis egressus est de Aegypto, etaudientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium recesserunt abIerusalem.5 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens :
6 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam dicens:6 Hæc dicit Dominus Deus Israël : Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum : Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Ægyptum :
7 “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sic dicetis regi Iudae, qui misit vos ad meinterrogandum: Ecce exercitus pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium,revertetur in terram suam in Aegyptum;7 et redient Chaldæi, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.
8 et redient Chaldaei et bellabunt contracivitatem hanc et capient eam et succendent eam igni.8 Hæc dicit Dominus : Nolite decipere animas vestras, dicentes : Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldæi : quia non abibunt.
9 Haec dicit Dominus:Nolite decipere animas vestras dicentes: “Euntes abibunt et recedent a nobisChaldaei”, quia non abibunt.9 Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldæorum qui præliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.
10 Sed et si percusseritis omnem exercitumChaldaeorum, qui proeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliquivulnerati, singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni”.10 Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,
11 Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitumpharaonis,11 egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium.
12 egressus est Ieremias de Ierusalem, ut iret in terram Beniamin etdivideret ibi possessionem in conspectu populi.12 Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portæ per vices, nomine Jerias filius Selemiæ filii Hananiæ : et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens : Ad Chaldæos profugis.
13 Cumque pervenisset ad portamBeniamin, erat ibi custos portae nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae;et apprehendit Ieremiam prophetam dicens: “ Ad Chaldaeos profugis ”.13 Et respondit Jeremias : Falsum est : non fugio ad Chaldæos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes :
14 Etrespondit Ieremias: “ Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos ”. Et non audiviteum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes.14 quam ob rem irati principes contra Jeremiam, cæsum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribæ : ipse enim præpositus erat super carcerem.
15 Et iratisunt principes contra Ieremiam, quem caesum miserunt in carcerem, qui erat indomo Ionathan scribae; eam enim in carcerem fecerant.15 Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum : et sedit ibi Jeremias diebus multis.
16 Itaque ingressus estIeremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias diebus multis.16 Mittens autem Sedecias rex, tulit eum : et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit : Putasne est sermo a Domino ? Et dixit Jeremias : Est : et ait : In manus regis Babylonis traderis.
17 Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua absconditeet dixit: “ Putasne est sermo a Domino? ”. Et dixit Ieremias: “ Est ”;et ait: “In manus regis Babylonis traderis ”.17 Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam : Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris ?
18 Et dixit Ieremias ad regemSedeciam: “ Quid peccavi tibi et servis tuis et populo isti, quia misistis mein domum carceris?18 ubi sunt prophetæ vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant : Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc ?
19 Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis etdicebant: “Non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc”?19 Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex : valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribæ, ne moriar ibi.
20 Nuncergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et neme remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi ”.
20 Præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate : et mansit Jeremias in vestibulo carceris.
21 Praecepit ergo rex Sedecias, ut traderetur Ieremias in vestibulo custodiae,et daretur ei torta panis cotidie ex vico Pistorum, donec consumerentur omnespanes de civitate. Et mansit Ieremias in vestibulo custodiae.