Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Geremia 33


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et factum est verbum Domi ni ad Ieremiam secundo, cum adhuc claususesset in atrio custodiae, dicens:1 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens :
2 “ Haec dicit Dominus, qui facturus est id,Dominus, qui formaturus est illud et paraturus, Dominus nomen eius:2 Hæc dicit Dominus, qui facturus est,
et formaturus illud, et paraturus :
Dominus nomen ejus :
3 Clama adme, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et inaccessibilia, quae nescis.3 Clama ad me, et exaudiam te,
et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.
4 Quia haec dicit Dominus, Deus Israel, super domos urbis huius et ad domos regisIudae, quae destructae sunt, pro munitionibus et pro gladio4 Quia hæc dicit Dominus Deus Israël
ad domos urbis hujus,
et ad domos regis Juda, quæ destructæ sunt,
et ad munitiones, et ad gladium
5 venientium, utdimicent cum Chaldaeis et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi infurore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac propteromnem malitiam eorum.5 venientium ut dimicent cum Chaldæis,
et impleant eas cadaveribus hominum
quos percussi in furore meo et in indignatione mea,
abscondens faciem meam a civitate hac,
propter omnem malitiam eorum :
6 Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curaboeos et revelabo illis abundantiam pacis et veritatis6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem,
et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.
7 et convertam sortem Iudaeet sortem Israel et aedificabo eos sicut a principio.7 Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem,
et ædificabo eos sicut a principio.
8 Et emundabo illos abomni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctisiniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me;8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua
in qua peccaverunt mihi,
et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum,
in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.
9 et erit mihiin nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae,quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabunturin universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis.9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium,
et in laudem, et in exsultationem
cunctis gentibus terræ,
quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis :
et pavebunt et turbabuntur in universis bonis,
et in omni pace quam ego faciam eis.
10 Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis essedesertum, eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iudae et forisIerusalem, quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absquepecore,10 Hæc dicit Dominus :
Adhuc audietur in loco isto
quem vos dicitis esse desertum,
eo quod non sit homo nec jumentum
in civitatibus Juda, et foris Jerusalem,
quæ desolatæ sunt, absque homine,
et absque habitatore, et absque pecore,
11 vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, voxdicentium:
“Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus,
quoniam in aeternum misericordia eius”;
et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut aprincipio, dicit Dominus.
11 vox gaudii et vox lætitiæ,
vox sponsi et vox sponsæ,
vox dicentium : Confitemini Domino exercituum,
quoniam bonus Dominus,
quoniam in æternum misericordia ejus :
et portantium vota in domum Domini :
reducam enim conversionem terræ
sicut a principio, dicit Dominus.
12 Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homineet absque iumento, et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorumaccubantium gregum.12 Hæc dicit Dominus exercituum :
Adhuc erit in loco isto deserto,
absque homine et absque jumento,
et in cunctis civitatibus ejus,
habitaculum pastorum accubantium gregum.
13 In civitatibus montuosis et in civitatibus Sephelae et incivitatibus, quae ad austrum sunt, et in terra Beniamin et in circuitu Ierusalemet in civitatibus Iudae adhuc transibunt greges ad manum numerantis, aitDominus.13 In civitatibus montuosis,
et in civitatibus campestribus,
et in civitatibus quæ ad austrum sunt,
et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem,
et in civitatibus Juda,
adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.
14 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sumad domum Israel et ad domum Iudae.14 Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et suscitabo verbum bonum quod locutus sum
ad domum Israël et ad domum Juda.
15 In diebus illis et in tempore illogerminare faciam David germen iustitiae, et faciet iudicium et iustitiam interra.15 In diebus illis et in tempore illo
germinare faciam David germen justitiæ,
et faciet judicium et justitiam in terra :
16 In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter;et hoc est nomen, quod vocabit eam: Dominus iustitia nostra.16 in diebus illis salvabitur Juda,
et Jerusalem habitabit confidenter :
et hoc est nomen quod vocabunt eum :
Dominus justus noster.
17 Quia haec dicitDominus: Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel;17 Quia hæc dicit Dominus :
Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël :
18 et de sacerdotibus Levitis non interibit vir a facie mea, qui offeratholocautomata et incendat sacrificium et caedat victimas omnibus diebus ”.18 et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea,
qui offerat holocautomata,
et incendat sacrificum,
et cædat victimas omnibus diebus.
19 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:19 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
20 “ Haec dicit Dominus: Siirritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sitdies et nox in tempore suo,20 Hæc dicit Dominus :
Si irritum potest fieri pactum meum cum die,
et pactum meum cum nocte,
ut non sit dies et nox in tempore suo,
21 et pactum meum irritum esse poterit cum Davidservo meo, ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et cum Levitissacerdotibus ministris meis.21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo,
ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus,
et Levitæ et sacerdotes ministri mei.
22 Sicuti enumerari non possunt stellae caeli etmetiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministrosmeos ”.
22 Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli,
et metiri arena maris,
sic multiplicabo semen David servi mei,
et Levitas ministros meos.
23 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:23 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
24 “ Numquid non vidistiquid populus hic locutus sit dicens: “Duae cognationes, quas elegerat Dominus,abiectae sunt”, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens corameis?24 Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens :
Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt ?
et populum meum despexerunt,
eo quod non sit ultra gens coram eis.
25 Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et leges caeloet terrae non posui,25 Hæc dicit Dominus :
Si pactum meum inter diem et noctem,
et leges cælo et terræ non posui,
26 equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, utnon assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob; reducamenim sortem eorum et miserebor eis ”.
26 equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam,
ut non assumam de semine ejus
principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob :
reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.