Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Levitico 27


font

1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:2“ Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et spoponderit Deo animas, sub aestimatione dabit pretium:3si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii;4si mulier, triginta.5A quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos, femina decem;6ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli, pro femina tres;7sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos, femina decem.8Si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit, sistet eum coram sacerdote, et quantum ille aestimaverit et viderit posse reddere, tantum dabit.
9Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit10et mutari non poterit, id est nec melius malo nec peius bono. Quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.11Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem,12qui diiudicans utrum bonum an malum sit, sicut statuet pretium, sic erit.13Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem.
14Homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, stabit.15Sin autem ille, qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum.
16Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra, quinquaginta siclis aestimabitur argenti.17Si statim ab anno iobelei voverit agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur.18Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio.19Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum.20Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet vendiderit, ultra redimi non poterit;21sed, cum iobelei venerit dies, sanctum erit Domino sicut ager anathematis; sacerdotis erit possessio eius.22Quod si agrum emptum, qui non est de possessione maiorum, sanctificare voluerit Domino,23supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino.24In anno autem iobelei revertetur ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae.
25Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur; siclus viginti gera habet.
26Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt.27Quod si immundum est animal, redimet, qui obtulit, iuxta aestimationem et addet quintam partem pretii; si redimere noluerit, vendetur quanto fuerit.
28Omne anathema, quod aliquis vir consecrat Domino de omni possessione sua, sive homo fuerit sive animal sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino.29Et omnis homo, qui ut anathema offertur, non redimetur, sed morte morietur.
30Omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt, sanctum Domino.31Si quis autem voluerit redimere aliquid de decimis suis, addet quintam partem.32Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino.33Non discernetur inter bonum et malum nec altero commutabitur; si quis mutaverit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctum erit et non redimetur ”.
34Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai.