Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Levitico 14


font

1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:2“ Hic est ri tus leprosi, quando mundandus est: adducetur ad sacerdotem,3qui egressus e castris, cum invenerit lepram esse sanatam,4praecipiet, ut sumant pro eo, qui purificatur, duas aves vivas, mundas et lignum cedrinum vermiculumque et hyssopum.5Et unam ex avibus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes.6Aliam autem vivam cum ligno cedrino et cocco et hyssopo tinguet in sanguine avis super aquas viventes immolatae,7quo asperget illum, qui a lepra mundandus est, septies, ut iure purgetur; et dimittet avem vivam, ut in agrum avolet.8Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua; purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus.9Et die septimo radet capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lavabit vestimenta carnemque suam aqua, et mundus erit.
10Die octavo assumet duos agnos immaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas ephi similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et log olei.11Cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi conventus,12tollet agnum unum et offeret eum in sacrificium pro delicto, oleique log et, elevatis ante Dominum omnibus,13immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum, id est in loco sancto. Sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet sacrificium: sanctum sanctorum est.14Assumensque sacerdos de sanguine hostiae pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus dextrae et pedis;15et de olei log mittet in manum suam sinistram16tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies coram Domino.17Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem sacrificii pro delicto18et super caput eius, qui mundatur; expiabitque eum coram Domino19et faciet sacrificium pro peccato. Tunc immolabit holocaustum20et ponet illud in altari cum sacrificio similae, et homo rite mundabitur.
21Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quae dicta sunt, assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei log22duosque turtures sive duos pullos columbae, quos manus eius invenire poterit, unum pro peccato et alterum in holocaustum.23Offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus coram Domino.24Qui suscipiens agnum pro delicto et log olei levabit simul coram Domino;25immolatoque agno pro delicto, de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri;26olei vero partem mittet in manum suam sinistram.27In quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino;28tangetque extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri super locum sanguinis, qui effusus est pro delicto.29Reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput hominis, qui purificatur, in expiationem eius coram Domino;30et turtures sive pullos columbae, quos manus illius invenerit, offeret,31unum pro delicto et alterum in holocaustum cum sacrificio similae, et sic expiabit eum sacerdos coram Domino.
32Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui ”.
33Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:34“ Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus terrae possessionis vestrae,35ibit, cuius est domus, nuntians sacerdoti et dicet: "Quasi plaga videtur mihi esse in domo mea".36At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret domum;37et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua,38egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus.39Reversusque die septimo considerabit eam; si invenerit crevisse plagam,40iubebit erui lapides, in quibus plaga est, et proici eos extra civitatem in loco immundo;41domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum42lapidesque alios reponi pro his, qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
43Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti sunt lapides et pulvis erasus et alia terra lita,44et ingressus sacerdos viderit crevisse plagam in domo: lepra est maligna et domus immunda.45Quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem domus proicient extra oppidum in loco immundo.46Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum;47et, qui dormierit in ea vel comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
48Quod si introiens sacerdos viderit plagam non crevisse in domo, postquam denuo lita est, mundam eam esse decernet, reddita sanitate.49Et in purificationem eius sumet duas aves lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum50et, immolata una avi in vase fictili super aquas vivas,51tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies;52purificabitque eam tam in sanguine avis quam in aquis viventibus et in avi viva lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo;53cumque dimiserit avem avolare extra urbem in agrum libere, expiabit domum, et erit munda.
54Ista est lex omnis leprae et scabiei,55leprae vestium et domorum,56tumoris et pustulae et lucentis maculae,57ut possit sciri quo tempore immundum quid vel mundum sit ”.