Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Levitico 14


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2 “ Hic est ri tus leprosi, quando mundandus est: adducetur ad sacerdotem,2 Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem :
3 qui egressus e castris, cum invenerit lepram esse sanatam,3 qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,
4 praecipiet, ut sumant pro eo, qui purificatur, duas aves vivas, mundas et lignum cedrinum vermiculumque et hyssopum.4 præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.
5 Et unam ex avibus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes.5 Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes :
6 Aliam autem vivam cum ligno cedrino et cocco et hyssopo tinguet in sanguine avis super aquas viventes immolatae,6 alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,
7 quo asperget illum, qui a lepra mundandus est, septies, ut iure purgetur; et dimittet avem vivam, ut in agrum avolet.7 quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur : et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.
8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua; purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus.8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua : purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,
9 Et die septimo radet capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lavabit vestimenta carnemque suam aqua, et mundus erit.
9 et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,
10 Die octavo assumet duos agnos immaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas ephi similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et log olei.10 die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.
11 Cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi conventus,11 Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,
12 tollet agnum unum et offeret eum in sacrificium pro delicto, oleique log et, elevatis ante Dominum omnibus,12 tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium : et oblatis ante Dominum omnibus,
13 immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum, id est in loco sancto. Sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet sacrificium: sanctum sanctorum est.13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia : Sancta sanctorum est.
14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiae pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus dextrae et pedis;14 Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis :
15 et de olei log mittet in manum suam sinistram15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,
16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies coram Domino.16 tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.
17 Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem sacrificii pro delicto17 Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,
18 et super caput eius, qui mundatur; expiabitque eum coram Domino18 et super caput ejus.
19 et faciet sacrificium pro peccato. Tunc immolabit holocaustum19 Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato : tunc immolabit holocaustum,
20 et ponet illud in altari cum sacrificio similae, et homo rite mundabitur.
20 et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.
21 Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quae dicta sunt, assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei log21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,
22 duosque turtures sive duos pullos columbae, quos manus eius invenire poterit, unum pro peccato et alterum in holocaustum.22 duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum :
23 Offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus coram Domino.23 offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.
24 Qui suscipiens agnum pro delicto et log olei levabit simul coram Domino;24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul :
25 immolatoque agno pro delicto, de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri;25 immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri :
26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram.26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram,
27 In quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino;27 in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino :
28 tangetque extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri super locum sanguinis, qui effusus est pro delicto.28 tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto :
29 Reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput hominis, qui purificatur, in expiationem eius coram Domino;29 reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum :
30 et turtures sive pullos columbae, quos manus illius invenerit, offeret,30 et turturem sive pullum columbæ offeret,
31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum sacrificio similae, et sic expiabit eum sacerdos coram Domino.
31 unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.
32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui ”.
32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.
33 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:33 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
34 “ Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus terrae possessionis vestrae,34 Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,
35 ibit, cuius est domus, nuntians sacerdoti et dicet: "Quasi plaga videtur mihi esse in domo mea".35 ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet : Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.
36 At ille praecipiet, ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat plagam, ne immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret domum;36 At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus :
37 et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua,37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,
38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus.38 egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.
39 Reversusque die septimo considerabit eam; si invenerit crevisse plagam,39 Reversusque die septimo, considerabit eam : si invenerit crevisse lepram,
40 iubebit erui lapides, in quibus plaga est, et proici eos extra civitatem in loco immundo;40 jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum :
41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,
42 lapidesque alios reponi pro his, qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
43 Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti sunt lapides et pulvis erasus et alia terra lita,43 Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
44 et ingressus sacerdos viderit crevisse plagam in domo: lepra est maligna et domus immunda.44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus :
45 Quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem domus proicient extra oppidum in loco immundo.45 quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.
46 Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum;46 Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum :
47 et, qui dormierit in ea vel comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
47 et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
48 Quod si introiens sacerdos viderit plagam non crevisse in domo, postquam denuo lita est, mundam eam esse decernet, reddita sanitate.48 Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate :
49 Et in purificationem eius sumet duas aves lignumque cedrinum et vermiculum atque hyssopum49 et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum :
50 et, immolata una avi in vase fictili super aquas vivas,50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,
51 tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis viventibus et asperget domum septies;51 tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,
52 purificabitque eam tam in sanguine avis quam in aquis viventibus et in avi viva lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo;52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.
53 cumque dimiserit avem avolare extra urbem in agrum libere, expiabit domum, et erit munda.
53 Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.
54 Ista est lex omnis leprae et scabiei,54 Ista est lex omnis lepræ et percussuræ,
55 leprae vestium et domorum,55 lepræ vestium et domorum,
56 tumoris et pustulae et lucentis maculae,56 cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis,
57 ut possit sciri quo tempore immundum quid vel mundum sit ”.
57 ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.