Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Esodo 6


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Nunc videbis quae facturus sim pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua ”.
1 ויאמר יהוה אל משה עתה תראה אשר אעשה לפרעה כי ביד חזקה ישלחם וביד חזקה יגרשם מארצו
2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: “ Ego Dominus,2 וידבר אלהים אל משה ויאמר אליו אני יהוה
3 qui apparui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnipotens; et nomen meum Dominum non indicavi eis.3 וארא אל אברהם אל יצחק ואל יעקב באל שדי ושמי יהוה לא נודעתי להם
4 Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.4 וגם הקמתי את בריתי אתם לתת להם את ארץ כנען את ארץ מגריהם אשר גרו בה
5 Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei.5 וגם אני שמעתי את נאקת בני ישראל אשר מצרים מעבדים אתם ואזכר את בריתי
6 Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis.6 לכן אמר לבני ישראל אני יהוה והוצאתי אתכם מתחת סבלת מצרים והצלתי אתכם מעבדתם וגאלתי אתכם בזרוע נטויה ובשפטים גדלים
7 Et assumam vos mihi in populum et ero vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum7 ולקחתי אתכם לי לעם והייתי לכם לאלהים וידעתם כי אני יהוה אלהיכם המוציא אתכם מתחת סבלות מצרים
8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus ”.
8 והבאתי אתכם אל הארץ אשר נשאתי את ידי לתת אתה לאברהם ליצחק וליעקב ונתתי אתה לכם מורשה אני יהוה
9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum.9 וידבר משה כן אל בני ישראל ולא שמעו אל משה מקצר רוח ומעבדה קשה
10 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:10 וידבר יהוה אל משה לאמר
11 “ Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua ”.11 בא דבר אל פרעה מלך מצרים וישלח את בני ישראל מארצו
12 Respondit Moyses coram Domino: “ Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis? ”.
12 וידבר משה לפני יהוה לאמר הן בני ישראל לא שמעו אלי ואיך ישמעני פרעה ואני ערל שפתים
13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti.
13 וידבר יהוה אל משה ואל אהרן ויצום אל בני ישראל ואל פרעה מלך מצרים להוציא את בני ישראל מארץ מצרים
14 Isti sunt principes domorum per familias suas.
Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi; hae cognationes Ruben.
14 אלה ראשי בית אבתם בני ראובן בכר ישראל חנוך ופלוא חצרון וכרמי אלה משפחת ראובן
15 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon.
15 ובני שמעון ימואל וימין ואהד ויכין וצחר ושאול בן הכנענית אלה משפחת שמעון
16 Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.
16 ואלה שמות בני לוי לתלדתם גרשון וקהת ומררי ושני חיי לוי שבע ושלשים ומאת שנה
17 Filii Gerson: Lobni et Semei per cognationes suas.
17 בני גרשון לבני ושמעי למשפחתם
18 Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel; anni quoque vitae Caath centum triginta tres.
18 ובני קהת עמרם ויצהר וחברון ועזיאל ושני חיי קהת שלש ושלשים ומאת שנה
19 Filii Merari: Moholi et Musi; hae cognationes Levi per familias suas.
19 ובני מררי מחלי ומושי אלה משפחת הלוי לתלדתם
20 Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem.
20 ויקח עמרם את יוכבד דדתו לו לאשה ותלד לו את אהרן ואת משה ושני חיי עמרם שבע ושלשים ומאת שנה
21 Filii quoque Isaar: Core et Napheg et Zechri.
21 ובני יצהר קרח ונפג וזכרי
22 Filii quoque Oziel: Misael et Elisaphan et Sethri.
22 ובני עזיאל מישאל ואלצפן וסתרי
23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naasson, quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.
23 ויקח אהרן את אלישבע בת עמינדב אחות נחשון לו לאשה ותלד לו את נדב ואת אביהוא את אלעזר ואת איתמר
24 Filii quoque Core: Asir et Elcana et Abiasaph; hae sunt cognationes Coritarum.
24 ובני קרח אסיר ואלקנה ואביאסף אלה משפחת הקרחי
25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel, quae peperit ei Phinees; hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
25 ואלעזר בן אהרן לקח לו מבנות פוטיאל לו לאשה ותלד לו את פינחס אלה ראשי אבות הלוים למשפחתם
26 Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.26 הוא אהרן ומשה אשר אמר יהוה להם הוציאו את בני ישראל מארץ מצרים על צבאתם
27 Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron27 הם המדברים אל פרעה מלך מצרים להוציא את בני ישראל ממצרים הוא משה ואהרן
28 in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in terra Aegypti.
28 ויהי ביום דבר יהוה אל משה בארץ מצרים
29 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: “ Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego loquor tibi ”.29 וידבר יהוה אל משה לאמר אני יהוה דבר אל פרעה מלך מצרים את כל אשר אני דבר אליך
30 Et ait Moyses coram Domino: “ En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao? ”.
30 ויאמר משה לפני יהוה הן אני ערל שפתים ואיך ישמע אלי פרעה