Scrutatio

Martedi, 30 aprile 2024 - San Pio V ( Letture di oggi)

Genesi 48


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 His ita transactis, nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater suus. Et assumpsit secum duos filios Manasse et Ephraim.1 ויהי אחרי הדברים האלה ויאמר ליוסף הנה אביך חלה ויקח את שני בניו עמו את מנשה ואת אפרים
2 Dictumque est seni: “ Ecce filius tuus Ioseph venit ad te ”. Qui confortatus sedit in lectulo2 ויגד ליעקב ויאמר הנה בנך יוסף בא אליך ויתחזק ישראל וישב על המטה
3 et ingresso ad se ait: “ Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi3 ויאמר יעקב אל יוסף אל שדי נראה אלי בלוז בארץ כנען ויברך אתי
4 et ait: "Ego te augebo et multiplicabo et faciam te in multitudinem populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam".4 ויאמר אלי הנני מפרך והרביתך ונתתיך לקהל עמים ונתתי את הארץ הזאת לזרעך אחריך אחזת עולם
5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.5 ועתה שני בניך הנולדים לך בארץ מצרים עד באי אליך מצרימה לי הם אפרים ומנשה כראובן ושמעון יהיו לי
6 Reliquos autem, quos genueris post eos, tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.6 ומולדתך אשר הולדת אחריהם לך יהיו על שם אחיהם יקראו בנחלתם
7 Mihi enim, quando veniebam de Paddanaram, mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan in ipso itinere, cum adhuc esset spatium aliquod usque ad Ephratham, et sepelivi eam iuxta viam Ephrathae, quae alio nomine appellatur Bethlehem ”.
7 ואני בבאי מפדן מתה עלי רחל בארץ כנען בדרך בעוד כברת ארץ לבא אפרתה ואקברה שם בדרך אפרת הוא בית לחם
8 Videns autem filios eius dixit ad eum: “ Qui sunt isti? ”.
8 וירא ישראל את בני יוסף ויאמר מי אלה
9 Respondit: “ Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco ”. “ Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis! ”.9 ויאמר יוסף אל אביו בני הם אשר נתן לי אלהים בזה ויאמר קחם נא אלי ואברכם
10 Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus et circumplexus eos10 ועיני ישראל כבדו מזקן לא יוכל לראות ויגש אתם אליו וישק להם ויחבק להם
11 dixit ad filium suum: “ Non sum fraudatus aspectu tuo; insuper ostendit mihi Deus semen tuum ”.11 ויאמר ישראל אל יוסף ראה פניך לא פללתי והנה הראה אתי אלהים גם את זרעך
12 Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.12 ויוצא יוסף אתם מעם ברכיו וישתחו לאפיו ארצה
13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris; applicuitque ambos ad eum.13 ויקח יוסף את שניהם את אפרים בימינו משמאל ישראל ואת מנשה בשמאלו מימין ישראל ויגש אליו
14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris, sinistram autem super caput Manasse, qui maior natu erat, commutans manus.14 וישלח ישראל את ימינו וישת על ראש אפרים והוא הצעיר ואת שמאלו על ראש מנשה שכל את ידיו כי מנשה הבכור
15 Benedixitque Iacob Ioseph et ait:
“ Deus, in cuius conspectu ambulaverunt
patres mei Abraham et Isaac,
Deus, qui pascit me ab adulescentia mea
usque in praesentem diem,
15 ויברך את יוסף ויאמר האלהים אשר התהלכו אבתי לפניו אברהם ויצחק האלהים הרעה אתי מעודי עד היום הזה
16 Angelus, qui eruit me de cunctis malis,
benedicat pueris istis!
Et invocetur super eos nomen meum,
nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac,
et crescant in multitudinem
super terram! ”.
16 המלאך הגאל אתי מכל רע יברך את הנערים ויקרא בהם שמי ושם אבתי אברהם ויצחק וידגו לרב בקרב הארץ
17 Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse.17 וירא יוסף כי ישית אביו יד ימינו על ראש אפרים וירע בעיניו ויתמך יד אביו להסיר אתה מעל ראש אפרים על ראש מנשה
18 Dixitque ad patrem: “ Non ita convenit, pater, quia hic est primogenitus; pone dexteram tuam super caput eius! ”.18 ויאמר יוסף אל אביו לא כן אבי כי זה הבכר שים ימינך על ראשו
19 Qui renuens ait: “ Scio, fili mi, scio; et iste quidem erit in populos et multiplicabitur, sed frater eius minor maior erit illo, et semen illius crescet in plenitudinem gentium ”.19 וימאן אביו ויאמר ידעתי בני ידעתי גם הוא יהיה לעם וגם הוא יגדל ואולם אחיו הקטן יגדל ממנו וזרעו יהיה מלא הגוים
20 Benedixitque eis in die illo dicens:
“ In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!" ”.
Constituitque Ephraim ante Manassen.
20 ויברכם ביום ההוא לאמור בך יברך ישראל לאמר ישמך אלהים כאפרים וכמנשה וישם את אפרים לפני מנשה
21 Et ait ad Ioseph filium suum: “ En ego morior, et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum.21 ויאמר ישראל אל יוסף הנה אנכי מת והיה אלהים עמכם והשיב אתכם אל ארץ אבתיכם
22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo ”.
22 ואני נתתי לך שכם אחד על אחיך אשר לקחתי מיד האמרי בחרבי ובקשתי