Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesi 46


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,1 ויסע ישראל וכל אשר לו ויבא בארה שבע ויזבח זבחים לאלהי אביו יצחק
2 audivit eum per visionem noctis vocantem se: “ Iacob, Iacob! ”. Cui respondit: “ Ecce adsum! ”.2 ויאמר אלהים לישראל במראת הלילה ויאמר יעקב יעקב ויאמר הנני
3 Ait illi: “ Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.3 ויאמר אנכי האל אלהי אביך אל תירא מרדה מצרימה כי לגוי גדול אשימך שם
4 Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos ”.
4 אנכי ארד עמך מצרימה ואנכי אעלך גם עלה ויוסף ישית ידו על עיניך
5 Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem,5 ויקם יעקב מבאר שבע וישאו בני ישראל את יעקב אביהם ואת טפם ואת נשיהם בעגלות אשר שלח פרעה לשאת אתו
6 sumpserunt quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius,6 ויקחו את מקניהם ואת רכושם אשר רכשו בארץ כנען ויבאו מצרימה יעקב וכל זרעו אתו
7 filii eius et nepotes, filiae et cuncta simul progenies.
7 בניו ובני בניו אתו בנתיו ובנות בניו וכל זרעו הביא אתו מצרימה
8 Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis.
Primogenitus Ruben.
8 ואלה שמות בני ישראל הבאים מצרימה יעקב ובניו בכר יעקב ראובן
9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
9 ובני ראובן חנוך ופלוא וחצרון וכרמי
10 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius Chananitidis.
10 ובני שמעון ימואל וימין ואהד ויכין וצחר ושאול בן הכנענית
11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
11 ובני לוי גרשון קהת ומררי
12 Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et Hamul.
12 ובני יהודה ער ואונן ושלה ופרץ וזרח וימת ער ואונן בארץ כנען ויהיו בני פרץ חצרון וחמול
13 Filii Issachar: Thola et Phua et Iasub et Semron.
13 ובני יששכר תולע ופוה ויוב ושמרון
14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel.
14 ובני זבולן סרד ואלון ויחלאל
15 Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres.
15 אלה בני לאה אשר ילדה ליעקב בפדן ארם ואת דינה בתו כל נפש בניו ובנותיו שלשים ושלש
16 Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli.
16 ובני גד צפיון וחגי שוני ואצבן ערי וארודי ואראלי
17 Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
17 ובני אשר ימנה וישוה וישוי ובריעה ושרח אחתם ובני בריעה חבר ומלכיאל
18 Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob: sedecim animas.
18 אלה בני זלפה אשר נתן לבן ללאה בתו ותלד את אלה ליעקב שש עשרה נפש
19 Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.19 בני רחל אשת יעקב יוסף ובנימן
20 Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
20 ויולד ליוסף בארץ מצרים אשר ילדה לו אסנת בת פוטי פרע כהן אן את מנשה ואת אפרים
21 Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared.
21 ובני בנימן בלע ובכר ואשבל גרא ונעמן אחי וראש מפים וחפים וארד
22 Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim.
22 אלה בני רחל אשר ילד ליעקב כל נפש ארבעה עשר
23 Filii Dan: Husim.
23 ובני דן חשים
24 Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellem.
24 ובני נפתלי יחצאל וגוני ויצר ושלם
25 Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob: omnes animae septem.
25 אלה בני בלהה אשר נתן לבן לרחל בתו ותלד את אלה ליעקב כל נפש שבעה
26 Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex.26 כל הנפש הבאה ליעקב מצרימה יצאי ירכו מלבד נשי בני יעקב כל נפש ששים ושש
27 Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.
27 ובני יוסף אשר ילד לו במצרים נפש שנים כל הנפש לבית יעקב הבאה מצרימה שבעים
28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen.28 ואת יהודה שלח לפניו אל יוסף להורת לפניו גשנה ויבאו ארצה גשן
29 Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit.29 ויאסר יוסף מרכבתו ויעל לקראת ישראל אביו גשנה וירא אליו ויפל על צואריו ויבך על צואריו עוד
30 Dixitque Israel ad Ioseph: “ Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo ”.
30 ויאמר ישראל אל יוסף אמותה הפעם אחרי ראותי את פניך כי עודך חי
31 Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: “ Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me.31 ויאמר יוסף אל אחיו ואל בית אביו אעלה ואגידה לפרעה ואמרה אליו אחי ובית אבי אשר בארץ כנען באו אלי
32 Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum.32 והאנשים רעי צאן כי אנשי מקנה היו וצאנם ובקרם וכל אשר להם הביאו
33 Cumque vocaverit vos et dixerit: "Quod est opus vestrum?".33 והיה כי יקרא לכם פרעה ואמר מה מעשיכם
34 Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium ”.
34 ואמרתם אנשי מקנה היו עבדיך מנעורינו ועד עתה גם אנחנו גם אבתינו בעבור תשבו בארץ גשן כי תועבת מצרים כל רעה צאן