1 Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: “ Egredimini, cuncti, foras! ”. Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis. | 1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ. |
2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii omnisque domus pharaonis. | 2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis. |
3 Et dixit Ioseph fratribus suis: “ Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit? ”. Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. | 3 Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. |
4 Ad quos ille clementer: “ Accedite, inquit, ad me ”. Et cum accessissent prope: “ Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum. | 4 Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum. |
5 Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum. | 5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. |
6 Biennium est enim quod coepit fames esse in terra, et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti. | 6 Biennium est enim quod c?pit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. |
7 Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et servetur vita vestra in salvationem magnam. | 7 Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. |
8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti.
| 8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti. |
9 Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: "Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti; descende ad me, ne moreris. | 9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Hæc mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti : descende ad me, ne moreris, |
10 Et habitabis in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides. | 10 et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides : |
11 Ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia, quae possides". | 11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides. |
12 En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos. | 12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. |
13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta, quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me ”.
| 13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto : festinate, et adducite eum ad me. |
14 Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius. | 14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus. |
15 Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum.
| 15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quæ ausi sunt loqui ad eum. |
16 Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: “ Venerunt fratres Ioseph! ”. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius. | 16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. |
17 Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: “ Onerantes iumenta ite in terram Chanaan | 17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan, |
18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. | 18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ. |
19 Praecipe etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes. | 19 Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes. |
20 Nec doleatis super supellectilem vestram, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt ”.
| 20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.
|
21 Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere. | 21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. |
22 Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque | 22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis : |
23 vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes. | 23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. |
24 Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: “ Ne irascamini in via! ”.
| 24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via. |
25 Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob | 25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob. |
26 et nuntiaverunt ei dicentes: “ Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti! ”. At cor eius frigidum mansit; non enim credebat eis. | 26 Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis. |
27 Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius, | 27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus, |
28 et ait: “ Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum, antequam moriar ”.
| 28 et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar. |