Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Genesi 45


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: “ Egredimini, cuncti, foras! ”. Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis.1 ולא יכל יוסף להתאפק לכל הנצבים עליו ויקרא הוציאו כל איש מעלי ולא עמד איש אתו בהתודע יוסף אל אחיו
2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii omnisque domus pharaonis.2 ויתן את קלו בבכי וישמעו מצרים וישמע בית פרעה
3 Et dixit Ioseph fratribus suis: “ Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit? ”. Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.3 ויאמר יוסף אל אחיו אני יוסף העוד אבי חי ולא יכלו אחיו לענות אתו כי נבהלו מפניו
4 Ad quos ille clementer: “ Accedite, inquit, ad me ”. Et cum accessissent prope: “ Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum.4 ויאמר יוסף אל אחיו גשו נא אלי ויגשו ויאמר אני יוסף אחיכם אשר מכרתם אתי מצרימה
5 Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum.5 ועתה אל תעצבו ואל יחר בעיניכם כי מכרתם אתי הנה כי למחיה שלחני אלהים לפניכם
6 Biennium est enim quod coepit fames esse in terra, et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti.6 כי זה שנתים הרעב בקרב הארץ ועוד חמש שנים אשר אין חריש וקציר
7 Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et servetur vita vestra in salvationem magnam.7 וישלחני אלהים לפניכם לשום לכם שארית בארץ ולהחיות לכם לפליטה גדלה
8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti.
8 ועתה לא אתם שלחתם אתי הנה כי האלהים וישימני לאב לפרעה ולאדון לכל ביתו ומשל בכל ארץ מצרים
9 Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: "Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti; descende ad me, ne moreris.9 מהרו ועלו אל אבי ואמרתם אליו כה אמר בנך יוסף שמני אלהים לאדון לכל מצרים רדה אלי אל תעמד
10 Et habitabis in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides.10 וישבת בארץ גשן והיית קרוב אלי אתה ובניך ובני בניך וצאנך ובקרך וכל אשר לך
11 Ibique te pascam ­ adhuc enim quinque anni residui sunt famis ­ ne et tu pereas et domus tua et omnia, quae possides".11 וכלכלתי אתך שם כי עוד חמש שנים רעב פן תורש אתה וביתך וכל אשר לך
12 En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos.12 והנה עיניכם ראות ועיני אחי בנימין כי פי המדבר אליכם
13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta, quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me ”.
13 והגדתם לאבי את כל כבודי במצרים ואת כל אשר ראיתם ומהרתם והורדתם את אבי הנה
14 Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius.14 ויפל על צוארי בנימן אחיו ויבך ובנימן בכה על צואריו
15 Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum.
15 וינשק לכל אחיו ויבך עליהם ואחרי כן דברו אחיו אתו
16 Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: “ Venerunt fratres Ioseph! ”. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius.16 והקל נשמע בית פרעה לאמר באו אחי יוסף וייטב בעיני פרעה ובעיני עבדיו
17 Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: “ Onerantes iumenta ite in terram Chanaan17 ויאמר פרעה אל יוסף אמר אל אחיך זאת עשו טענו את בעירכם ולכו באו ארצה כנען
18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae.18 וקחו את אביכם ואת בתיכם ובאו אלי ואתנה לכם את טוב ארץ מצרים ואכלו את חלב הארץ
19 Praecipe etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes.19 ואתה צויתה זאת עשו קחו לכם מארץ מצרים עגלות לטפכם ולנשיכם ונשאתם את אביכם ובאתם
20 Nec doleatis super supellectilem vestram, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt ”.
20 ועינכם אל תחס על כליכם כי טוב כל ארץ מצרים לכם הוא
21 Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere.21 ויעשו כן בני ישראל ויתן להם יוסף עגלות על פי פרעה ויתן להם צדה לדרך
22 Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque22 לכלם נתן לאיש חלפות שמלת ולבנימן נתן שלש מאות כסף וחמש חלפת שמלת
23 vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes.23 ולאביו שלח כזאת עשרה חמרים נשאים מטוב מצרים ועשר אתנת נשאת בר ולחם ומזון לאביו לדרך
24 Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: “ Ne irascamini in via! ”.
24 וישלח את אחיו וילכו ויאמר אלהם אל תרגזו בדרך
25 Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob25 ויעלו ממצרים ויבאו ארץ כנען אל יעקב אביהם
26 et nuntiaverunt ei dicentes: “ Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti! ”. At cor eius frigidum mansit; non enim credebat eis.26 ויגדו לו לאמר עוד יוסף חי וכי הוא משל בכל ארץ מצרים ויפג לבו כי לא האמין להם
27 Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius,27 וידברו אליו את כל דברי יוסף אשר דבר אלהם וירא את העגלות אשר שלח יוסף לשאת אתו ותחי רוח יעקב אביהם
28 et ait: “ Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum, antequam moriar ”.
28 ויאמר ישראל רב עוד יוסף בני חי אלכה ואראנו בטרם אמות