1 Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “ Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. | 1 Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “ Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. |
2 Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris ”. Factumque est ita.
| 2 Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris ”. Factumque est ita.
|
3 Et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. | 3 Et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. |
4 Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: “ Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum? | 4 Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: “ Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum? |
5 Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!" ”.
| 5 Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!" ”.
|
6 Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est. | 6 Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est. |
7 Qui responderunt: “ Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus. | 7 Qui responderunt: “ Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus. |
8 Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
| 8 Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
|
9 Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri ”.
| 9 Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri ”.
|
10 Qui dixit eis: “ Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii ”. | 10 Qui dixit eis: “ Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii ”. |
11 Itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli. | 11 Itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli. |
12 Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.
| 12 Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.
|
13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. | 13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. |
14 Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. | 14 Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. |
15 Quibus ille ait: “ Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? ”. | 15 Quibus ille ait: “ Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? ”. |
16 Cui Iudas: “ Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus ”. | 16 Cui Iudas: “ Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus ”. |
17 Respondit Ioseph: “ Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum ”.
| 17 Respondit Ioseph: “ Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum ”.
|
18 Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “ Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao! | 18 Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “ Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao! |
19 Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?". | 19 Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?". |
20 Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum" ”. | 20 Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum" ”. |
21 Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum". | 21 Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum". |
22 Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur". | 22 Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur". |
23 Et dixisti servis tuis: "Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam".
| 23 Et dixisti servis tuis: "Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam".
|
24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus, | 24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus, |
25 et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici". | 25 et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici". |
26 Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri". | 26 Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri". |
27 Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. | 27 Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. |
28 Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet. | 28 Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet. |
29 Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos".
| 29 Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos".
|
30 Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat | 30 Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat |
31 videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. | 31 videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. |
32 Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
| 32 Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
|
33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. | 33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. |
34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam ”.
| 34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam ”.
|