Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesi 44


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: “ Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.1 ויצו את אשר על ביתו לאמר מלא את אמתחת האנשים אכל כאשר יוכלון שאת ושים כסף איש בפי אמתחתו
2 Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris ”. Factumque est ita.
2 ואת גביעי גביע הכסף תשים בפי אמתחת הקטן ואת כסף שברו ויעש כדבר יוסף אשר דבר
3 Et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.3 הבקר אור והאנשים שלחו המה וחמריהם
4 Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: “ Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum?4 הם יצאו את העיר לא הרחיקו ויוסף אמר לאשר על ביתו קום רדף אחרי האנשים והשגתם ואמרת אלהם למה שלמתם רעה תחת טובה
5 Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!" ”.
5 הלוא זה אשר ישתה אדני בו והוא נחש ינחש בו הרעתם אשר עשיתם
6 Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est.6 וישגם וידבר אלהם את הדברים האלה
7 Qui responderunt: “ Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus.7 ויאמרו אליו למה ידבר אדני כדברים האלה חלילה לעבדיך מעשות כדבר הזה
8 Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
8 הן כסף אשר מצאנו בפי אמתחתינו השיבנו אליך מארץ כנען ואיך נגנב מבית אדניך כסף או זהב
9 Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri ”.
9 אשר ימצא אתו מעבדיך ומת וגם אנחנו נהיה לאדני לעבדים
10 Qui dixit eis: “ Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii ”.10 ויאמר גם עתה כדבריכם כן הוא אשר ימצא אתו יהיה לי עבד ואתם תהיו נקים
11 Itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli.11 וימהרו ויורדו איש את אמתחתו ארצה ויפתחו איש אמתחתו
12 Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.
12 ויחפש בגדול החל ובקטן כלה וימצא הגביע באמתחת בנימן
13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.13 ויקרעו שמלתם ויעמס איש על חמרו וישבו העירה
14 Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph ­ necdum enim de loco abierat ­ omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.14 ויבא יהודה ואחיו ביתה יוסף והוא עודנו שם ויפלו לפניו ארצה
15 Quibus ille ait: “ Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? ”.15 ויאמר להם יוסף מה המעשה הזה אשר עשיתם הלוא ידעתם כי נחש ינחש איש אשר כמני
16 Cui Iudas: “ Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus ”.16 ויאמר יהודה מה נאמר לאדני מה נדבר ומה נצטדק האלהים מצא את עון עבדיך הננו עבדים לאדני גם אנחנו גם אשר נמצא הגביע בידו
17 Respondit Ioseph: “ Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum ”.
17 ויאמר חלילה לי מעשות זאת האיש אשר נמצא הגביע בידו הוא יהיה לי עבד ואתם עלו לשלום אל אביכם
18 Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “ Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao!18 ויגש אליו יהודה ויאמר בי אדני ידבר נא עבדך דבר באזני אדני ואל יחר אפך בעבדך כי כמוך כפרעה
19 Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?".19 אדני שאל את עבדיו לאמר היש לכם אב או אח
20 Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum" ”.20 ונאמר אל אדני יש לנו אב זקן וילד זקנים קטן ואחיו מת ויותר הוא לבדו לאמו ואביו אהבו
21 Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum".21 ותאמר אל עבדיך הורדהו אלי ואשימה עיני עליו
22 Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur".22 ונאמר אל אדני לא יוכל הנער לעזב את אביו ועזב את אביו ומת
23 Et dixisti servis tuis: "Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam".
23 ותאמר אל עבדיך אם לא ירד אחיכם הקטן אתכם לא תספון לראות פני
24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus,24 ויהי כי עלינו אל עבדך אבי ונגד לו את דברי אדני
25 et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici".25 ויאמר אבינו שבו שברו לנו מעט אכל
26 Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri".26 ונאמר לא נוכל לרדת אם יש אחינו הקטן אתנו וירדנו כי לא נוכל לראות פני האיש ואחינו הקטן איננו אתנו
27 Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.27 ויאמר עבדך אבי אלינו אתם ידעתם כי שנים ילדה לי אשתי
28 Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet.28 ויצא האחד מאתי ואמר אך טרף טרף ולא ראיתיו עד הנה
29 Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos".
29 ולקחתם גם את זה מעם פני וקרהו אסון והורדתם את שיבתי ברעה שאלה
30 Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit ­ cum anima illius ex huius anima pendeat ­30 ועתה כבאי אל עבדך אבי והנער איננו אתנו ונפשו קשורה בנפשו
31 videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.31 והיה כראותו כי אין הנער ומת והורידו עבדיך את שיבת עבדך אבינו ביגון שאלה
32 Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
32 כי עבדך ערב את הנער מעם אבי לאמר אם לא אביאנו אליך וחטאתי לאבי כל הימים
33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.33 ועתה ישב נא עבדך תחת הנער עבד לאדני והנער יעל עם אחיו
34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam ”.
34 כי איך אעלה אל אבי והנער איננו אתי פן אראה ברע אשר ימצא את אבי