Genesi 33
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque famularum. | 1 ورفع يعقوب عينيه ونظر واذا عيسو مقبل ومعه اربع مئة رجل. فقسم الاولاد على ليئة وعلى راحيل وعلى الجاريتين. |
2 Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos. | 2 ووضع الجاريتين واولادهما اولا وليئة واولادها وراءهم وراحيل ويوسف اخيرا. |
3 Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum. | 3 واما هو فاجتاز قدامهم وسجد الى الارض سبع مرات حتى اقترب الى اخيه. |
4 Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt. | 4 فركض عيسو للقائه وعانقه ووقع على عنقه وقبّله. وبكيا |
5 Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: “ Qui sunt isti tibi? ”. Respondit: “ Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo ”. | 5 ثم رفع عينيه وابصر النساء والاولاد وقال ما هؤلاء منك. فقال الاولاد الذين انعم الله بهم على عبدك. |
6 Et appropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt. | 6 فاقتربت الجاريتان هما واولادهما وسجدتا. |
7 Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt. | 7 ثم اقتربت ليئة ايضا واولادها وسجدوا. وبعد ذلك اقترب يوسف وراحيل وسجدا. |
8 “ Quaenam sunt, inquit, istae turmae, quas obvias habui? ”. Respondit: “ Ut invenirem gratiam coram domino meo ”. | 8 فقال ماذا منك كل هذا الجيش الذي صادفته. فقال لاجد نعمة في عيني سيدي. |
9 At ille: “ Habeo, ait, plurima, frater mi; sint tua tibi ”. | 9 فقال عيسو لي كثير. يا اخي ليكن لك الذي لك. |
10 Dixit Iacob: “ Noli ita, obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti. | 10 فقال يعقوب لا. ان وجدت نعمة في عينيك تاخذ هديتي من يدي. لاني رأيت وجهك كما يرى وجه الله فرضيت عليّ. |
11 Suscipe, quaeso, benedictionem, quae allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia ”. Et, cum compelleret illum, suscepit | 11 خذ بركتي التي أتي بها اليك. لان الله قد انعم عليّ ولي كل شيء. والحّ عليه فاخذ |
12 et ait: “ Gradiamur simul, eroque socius itineris tui ”. | 12 ثم قال لنرحل ونذهب واذهب انا قدامك. |
13 Dixit Iacob: “ Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare vel una die, morientur cuncti greges. | 13 فقال له سيدي عالم ان الاولاد رخصة والغنم والبقر التي عندي مرضعة. فان استكدّوها يوما واحدا ماتت كل الغنم. |
14 Praecedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir ”. | 14 ليجتز سيدي قدام عبده وانا استاق على مهلي في اثر الاملاك التي قدامي وفي اثر الاولاد حتى اجيء الى سيدي الى سعير. |
15 Respondit Esau: “ Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae”. “ Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei ”. | 15 فقال عيسو اترك عندك من القوم الذين معي. فقال لماذا. دعني اجد نعمة في عيني سيدي. |
16 Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir. | 16 فرجع عيسو ذلك اليوم في طريقه الى سعير |
17 Et Iacob venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula). | 17 واما يعقوب فارتحل الى سكّوت. وبنى لنفسه بيتا وصنع لمواشيه مظلات. لذلك دعا اسم المكان سكّوت. |
18 Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quae est in terra Chanaan, cum veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum. | 18 ثم اتى يعقوب سالما الى مدينة شكيم التي في ارض كنعان. حين جاء من فدّان ارام. ونزل امام المدينة. |
19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum, a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis. | 19 وابتاع قطعة الحقل التي نصب فيها خيمته من يد بني حمور ابي شكيم بمئة قسيطة. |
20 Et erexit ibi altare et vocavit illud: “ Deus est Deus Israel ”. | 20 واقام هناك مذبحا ودعاه ايل اله اسرائيل |