Genesi 32
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum. | 1 Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum. |
2 Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei. | 2 Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei. |
3 Quos cum vidisset, ait: “ Castra Dei sunt haec ”; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra). | 3 Quos cum vidisset, ait: “ Castra Dei sunt haec ”; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra). |
4 Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom. | 4 Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom. |
5 Praecepitque eis dicens: “ Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem. | 5 Praecepitque eis dicens: “ Sic loquimini domino meo Esau: Haec dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem. |
6 Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo ”. | 6 Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo ”. |
7 Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “ Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris ”. | 7 Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “ Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris ”. |
8 Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas | 8 Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas |
9 dicens: “ Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur ”. | 9 dicens: “ Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur ”. |
10 Dixitque Iacob: “ Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi", | 10 Dixitque Iacob: “ Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi", |
11 minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior. | 11 minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior. |
12 Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. | 12 Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. |
13 Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest ”. | 13 Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest ”. |
14 Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat, munera Esau fratri suo: | 14 Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quae habebat, munera Esau fratri suo: |
15 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes viginti, | 15 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes viginti, |
16 camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem. | 16 camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem. |
17 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: “ Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem ”. | 17 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: “ Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem ”. |
18 Et praecepit priori dicens: “ Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?", | 18 Et praecepit priori dicens: “ Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?", |
19 respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit ”. | 19 respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit ”. |
20 Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: “ Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum, | 20 Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: “ Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum, |
21 et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi ”. | 21 et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi ”. |
22 Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. | 22 Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. |
23 Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc; | 23 Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc; |
24 sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quae ad se pertinebant, per torrentem, | 24 sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quae ad se pertinebant, per torrentem, |
25 mansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. | 25 mansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. |
26 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. | 26 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo. |
27 Dixitque: “ Dimitte me, iam enim ascendit aurora ”. Respondit: “ Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ”. | 27 Dixitque: “ Dimitte me, iam enim ascendit aurora ”. Respondit: “ Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ”. |
28 Ait ad eum: “ Quod nomen est tibi? ”. Respondit: “ Iacob ”. | 28 Ait ad eum: “ Quod nomen est tibi? ”. Respondit: “ Iacob ”. |
29 At ille: “ Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti! ”. | 29 At ille: “ Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et praevaluisti! ”. |
30 Interrogavit eum Iacob: “ Dic mihi, quo appellaris nomine? ”. Respondit: “ Cur quaeris nomen meum? ”. Et benedixit ei in eodem loco. | 30 Interrogavit eum Iacob: “ Dic mihi, quo appellaris nomine? ”. Respondit: “ Cur quaeris nomen meum? ”. Et benedixit ei in eodem loco. |
31 Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: “ Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ”. | 31 Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: “ Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ”. |
32 Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur. | 32 Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur. |
33 Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob. | 33 Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in praesentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob. |