Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Genesi 2


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum.1 ויכלו השמים והארץ וכל צבאם
2 Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.2 ויכל אלהים ביום השביעי מלאכתו אשר עשה וישבת ביום השביעי מכל מלאכתו אשר עשה
3 Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret.
3 ויברך אלהים את יום השביעי ויקדש אתו כי בו שבת מכל מלאכתו אשר ברא אלהים לעשות
4 Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt.
In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum ­
4 אלה תולדות השמים והארץ בהבראם ביום עשות יהוה אלהים ארץ ושמים
5 omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum,5 וכל שיח השדה טרם יהיה בארץ וכל עשב השדה טרם יצמח כי לא המטיר יהוה אלהים על הארץ ואדם אין לעבד את האדמה
6 sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae ­6 ואד יעלה מן הארץ והשקה את כל פני האדמה
7 tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
7 וייצר יהוה אלהים את האדם עפר מן האדמה ויפח באפיו נשמת חיים ויהי האדם לנפש חיה
8 Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat.
8 ויטע יהוה אלהים גן בעדן מקדם וישם שם את האדם אשר יצר
9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.
9 ויצמח יהוה אלהים מן האדמה כל עץ נחמד למראה וטוב למאכל ועץ החיים בתוך הגן ועץ הדעת טוב ורע
10 Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita.10 ונהר יצא מעדן להשקות את הגן ומשם יפרד והיה לארבעה ראשים
11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum;11 שם האחד פישון הוא הסבב את כל ארץ החוילה אשר שם הזהב
12 et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus.12 וזהב הארץ ההוא טוב שם הבדלח ואבן השהם
13 Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Aethiopiae.13 ושם הנהר השני גיחון הוא הסובב את כל ארץ כוש
14 Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.
14 ושם הנהר השלישי חדקל הוא ההלך קדמת אשור והנהר הרביעי הוא פרת
15 Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum;15 ויקח יהוה אלהים את האדם וינחהו בגן עדן לעבדה ולשמרה
16 praecepitque Dominus Deus homini dicens: “Ex omni ligno paradisi comede;16 ויצו יהוה אלהים על האדם לאמר מכל עץ הגן אכל תאכל
17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris”.
17 ומעץ הדעת טוב ורע לא תאכל ממנו כי ביום אכלך ממנו מות תמות
18 Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”.18 ויאמר יהוה אלהים לא טוב היות האדם לבדו אעשה לו עזר כנגדו
19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius.19 ויצר יהוה אלהים מן האדמה כל חית השדה ואת כל עוף השמים ויבא אל האדם לראות מה יקרא לו וכל אשר יקרא לו האדם נפש חיה הוא שמו
20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius.20 ויקרא האדם שמות לכל הבהמה ולעוף השמים ולכל חית השדה ולאדם לא מצא עזר כנגדו
21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;21 ויפל יהוה אלהים תרדמה על האדם ויישן ויקח אחת מצלעתיו ויסגר בשר תחתנה
22 et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.22 ויבן יהוה אלהים את הצלע אשר לקח מן האדם לאשה ויבאה אל האדם
23 Dixitque Adam:
“Haec nunc os ex ossibus meis
et caro de carne mea!
Haec vocabitur Virago,
quoniam de viro sumpta est haec”.
23 ויאמר האדם זאת הפעם עצם מעצמי ובשר מבשרי לזאת יקרא אשה כי מאיש לקחה זאת
24 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.24 על כן יעזב איש את אביו ואת אמו ודבק באשתו והיו לבשר אחד
25 Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.
25 ויהיו שניהם ערומים האדם ואשתו ולא יתבששו