Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesi 13


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Ascendit ergo Abram de Ae gypto ipse et uxor eius et om nia, quae habebat, et Lot cum eo ad Nageb.1 ויעל אברם ממצרים הוא ואשתו וכל אשר לו ולוט עמו הנגבה
2 Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro.2 ואברם כבד מאד במקנה בכסף ובזהב
3 Et profectus est de mansione in mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,3 וילך למסעיו מנגב ועד בית אל עד המקום אשר היה שם אהלה בתחלה בין בית אל ובין העי
4 in loco altaris, quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini.
4 אל מקום המזבח אשר עשה שם בראשנה ויקרא שם אברם בשם יהוה
5 Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula;5 וגם ללוט ההלך את אברם היה צאן ובקר ואהלים
6 nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.6 ולא נשא אתם הארץ לשבת יחדו כי היה רכושם רב ולא יכלו לשבת יחדו
7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra.7 ויהי ריב בין רעי מקנה אברם ובין רעי מקנה לוט והכנעני והפרזי אז ישב בארץ
8 Dixit ergo Abram ad Lot: “Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.
8 ויאמר אברם אל לוט אל נא תהי מריבה ביני וביניך ובין רעי ובין רעיך כי אנשים אחים אנחנו
9 Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam”.
9 הלא כל הארץ לפניך הפרד נא מעלי אם השמאל ואימנה ואם הימין ואשמאילה
10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor.10 וישא לוט את עיניו וירא את כל ככר הירדן כי כלה משקה לפני שחת יהוה את סדם ואת עמרה כגן יהוה כארץ מצרים באכה צער
11 Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo.11 ויבחר לו לוט את כל ככר הירדן ויסע לוט מקדם ויפרדו איש מעל אחיו
12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam.12 אברם ישב בארץ כנען ולוט ישב בערי הככר ויאהל עד סדם
13 Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
13 ואנשי סדם רעים וחטאים ליהוה מאד
14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: “Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem:14 ויהוה אמר אל אברם אחרי הפרד לוט מעמו שא נא עיניך וראה מן המקום אשר אתה שם צפנה ונגבה וקדמה וימה
15 omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;15 כי את כל הארץ אשר אתה ראה לך אתננה ולזרעך עד עולם
16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.16 ושמתי את זרעך כעפר הארץ אשר אם יוכל איש למנות את עפר הארץ גם זרעך ימנה
17 Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam”.17 קום התהלך בארץ לארכה ולרחבה כי לך אתננה
18 Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino.
18 ויאהל אברם ויבא וישב באלני ממרא אשר בחברון ויבן שם מזבח ליהוה