Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Genesi 12


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Dixit autem Dominus ad Abram:
“Egredere de terra tua et de cognatione tua
et de domo patris tui
in terram, quam monstrabo tibi.
1 Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.
2 Faciamque te in gentem magnam
et benedicam tibi
et magnificabo nomen tuum,
erisque in benedictionem.
2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
3 Benedicam benedicentibus tibi
et maledicentibus tibi maledicam,
atque in te benedicentur
universae cognationes terrae!”.
3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.
4 Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran.4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
5 Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan.
5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
6 Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra.6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananæus autem tunc erat in terra.
7 Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini.
8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.
9 Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb.
9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
10 Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra.10 Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra.
11 Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: “Novi quod pulchra sis mulier11 Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis mulier :
12 et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: "Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt.12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt.
13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui”.13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.
14 Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis,14 Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.
15 et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis.15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.
16 Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli.16 Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.
17 Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram.17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.
18 Vocavitque pharao Abram et dixit ei: “Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset?18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ?
19 Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!”.19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.
20 Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.
20 Præcepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.