| 1 Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam : |
| 2 senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia : |
| 3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes : |
| 4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, |
| 5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. |
| 6 Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. |
| 7 In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, |
| 8 verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. |
| 9 Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, |
| 10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. |
| 11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, |
| 12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo, |
| 13 exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi : |
| 14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. |
| 15 Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat. |