Prima lettera di Giovanni 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| Sacra Bibbia Garofalo | VULGATA |
|---|---|
| 1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ : | |
| 2 et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis : | |
| 3 quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. | |
| 4 Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum. | |
| 5 Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. | |
| 6 Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. | |
| 7 Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. | |
| 8 Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. | |
| 9 Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. | |
| 10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. |