Ad Colossenses 3
1234
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubiChristus est in dextera Dei sedens;2quae sursum sunt sapite, non quae supraterram.3Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!4Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso ingloria.
5Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam,libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,6propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;7in quibus et vosambulastis aliquando, cum viveretis in illis.8Nunc autem deponite et vosomnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de orevestro;9nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibuseius10et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginemeius, qui creavit eum,11ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio etpraeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
12Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae,benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,13supportantesinvicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicutet Dominus donavit vobis, ita et vos;14super omnia autem haec: caritatem, quodest vinculum perfectionis.15Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, adquam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.
16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes etcommonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratiacantantes in cordibus vestris Deo;17et omne, quodcumque facitis in verbo autin opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
18Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.19Viri, diligiteuxores et nolite amari esse ad illas.20Filii, oboedite parentibus per omnia;hoc enim placitum est in Domino.21Patres, nolite ad indignationem provocarefilios vestros, ut non pusillo animo fiant.22Servi, oboedite per omnia dominiscarnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed insimplicitate cordis, timentes Dominum.23Quodcumque facitis, ex animo operaminisicut Domino et non hominibus,24scientes quod a Domino accipietisretributionem hereditatis. Domino Christo servite;25qui enim iniuriam facit,recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
1234
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito