Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Lettera ai Colossesi 3


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubiChristus est in dextera Dei sedens;1 Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :
2 quae sursum sunt sapite, non quae supraterram.2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
3 Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
4 Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso ingloria.
4 Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
5 Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam,libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :
6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :
7 in quibus et vosambulastis aliquando, cum viveretis in illis.7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
8 Nunc autem deponite et vosomnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de orevestro;8 Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibuseius9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginemeius, qui creavit eum,10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :
11 ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio etpraeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae,benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
13 supportantesinvicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicutet Dominus donavit vobis, ita et vos;13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
14 super omnia autem haec: caritatem, quodest vinculum perfectionis.14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, adquam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.
15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes etcommonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratiacantantes in cordibus vestris Deo;16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
17 et omne, quodcumque facitis in verbo autin opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
19 Viri, diligiteuxores et nolite amari esse ad illas.19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
20 Filii, oboedite parentibus per omnia;hoc enim placitum est in Domino.20 Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.
21 Patres, nolite ad indignationem provocarefilios vestros, ut non pusillo animo fiant.21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
22 Servi, oboedite per omnia dominiscarnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed insimplicitate cordis, timentes Dominum.22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
23 Quodcumque facitis, ex animo operaminisicut Domino et non hominibus,23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :
24 scientes quod a Domino accipietisretributionem hereditatis. Domino Christo servite;24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
25 qui enim iniuriam facit,recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.