Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 1


font

1Et factum est, postquam per cussit Alexander Philippi Mace do, qui priusregnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum etMedorum,2constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit regesterrae;3et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinisgentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est coreius.4Et congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium ettyrannos, et facti sunt illi in tributum.5Et post haec decidit in lectum etcognovit quia moreretur;6et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erantnutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret.7Etregnavit Alexander annis duodecim et mortuus est.8Et obtinuerunt pueri eiusregnum, unusquisque in loco suo;9et imposuerunt omnes sibi diademata postmortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala interra.
10Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis,qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regniGraecorum.11In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaseruntmultis dicentes: “ Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circanos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala ”.12Etbonus visus est sermo in oculis eorum;13et destinaverunt aliqui de populo etabierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent iustitias gentium.14Et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum;15etfecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti suntnationibus et venumdati sunt, ut facerent malum.
16Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terraAegypti, ut regnaret super duo regna.17Et intravit in Aegyptum in multitudinegravi, in curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine;18etconstituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus afacie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.19Et comprehenderuntcivitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti.20Etreversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimotertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi21etintravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum etcandelabrum luminis et universa vasa eius22et mensam propositionis etlibatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum,quod in facie templi erat; et comminuit omnia.23Et accepit argentum et aurumet vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit;24et,sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem hominum et locutus estsuperbia magna.
25Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum;26etingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, etspeciositas mulierum immutata est,27omnis maritus sumpsit lamentum, et, quaesedebat in toro maritali, lugebat;28et commota est terra super habitantes inea, et universa domus Iacob induit confusionem.
29Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudaeet venit Ierusalem cum turba magna;30et locutus est ad eos verba pacifica indolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eamplaga magna et perdidit populum multum ex Israel.31Et accepit spolia civitatiset succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu;32etcaptivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt.33Et aedificaveruntcivitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis inarcem.34Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convalueruntin ea;35et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem,reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum.36Et factum est hoc adinsidias sanctificationi et in diabolum malum in Israel semper;37et effuderuntsanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaveruntsanctificationem.38Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta esthabitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunteam.39Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversisunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.40Secundumgloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est inluctum.
41Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus,42et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt omnes gentes secundumverbum regis Antiochi;43et multi ex Israel consenserunt cultui eius etsacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum.44Et misit rex libros permanus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentiumterrae,45et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in temploDei et contaminare sabbata et dies sollemnes46et polluere sancta et sanctos,47instruere aras et templa et idola et immolare porcina et pecora communia48et relinquere filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in omni immundoet abominatione,49ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnesiustificationes;50et, quicumque non fecerit secundum verbum regis Antiochi,morietur.51Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuitconsideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare percivitatem et civitatem.52Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, quidereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra;53et posuerunt Israel inabditis et in absconditis fugitivorum locis.
54Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno,aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae incircuitu aedificaverunt aras55et ante ianuas domorum et in plateissacrificabant.56Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindenteseos;57et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quisconsentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum.58In virtute suafaciebant haec Israeli, omnibus, qui inveniebantur in omni mense et mense incivitatibus.59Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quaeerat super altare;60et mulieres, quae circumciderant filios suos,interficiebant secundum iussum61— et suspendebant infantes a cervicibuseorum — et domos eorum et eos, qui circumciderant illos.62Et multi in Israelobtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda,63etelegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentumsanctum, et moriebantur.64Et facta est ira magna super Israel valde.