1Iesus autem perrexit in montem Oliveti. 2Diluculo autem iterum venit intemplum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos. 3Adducuntautem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eamin medio 4et dicunt ei: “ Magister, haec mulier manifesto deprehensa est inadulterio. 5In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergoquid dicis? ”. 6Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum.Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. 7Cum autemperseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: “ Qui sine peccatoest vestrum, primus in illam lapidem mittat ”; 8et iterum se inclinansscribebat in terra. 9Audientes autem unus post unum exibant, incipientes asenioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. 10Erigens autem seIesus dixit ei: “ Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? ”. 11Quae dixit:“ Nemo, Domine ”. Dixit autem Iesus: “ Nec ego te condemno; vade etamplius iam noli peccare ”.
12Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “ Ego sum lux mundi; qui sequiturme, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ”. 13Dixerunt ergo eipharisaei: “ Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum”. 14Respondit Iesus et dixit eis: “ Et si ego testimonium perhibeo demeipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autemnescitis unde venio aut quo vado. 15Vos secundum carnem iudicatis, ego noniudico quemquam. 16Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus nonsum, sed ego et, qui me misit, Pater. 17Sed et in lege vestra scriptum est,quia duorum hominum testimonium verum est. 18Ego sum, qui testimonium perhibeode meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater ”. 19Dicebantergo ei: “ Ubi est Pater tuus? ”. Respondit Iesus: “ Neque me scitis nequePatrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis ”. 20Haec verbalocutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quianecdum venerat hora eius.
21Dixit ergo iterum eis: “ Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestromoriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire ”. 22Dicebant ergo Iudaei:“ Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: “Quo ego vado, vos nonpotestis venire”? ”. 23Et dicebat eis: “ Vos de deorsum estis, ego desupernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24Dixi ergovobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum,moriemini in peccatis vestris ”. 25Dicebant ergo ei: “ Tu quis es? ”.Dixit eis Iesus: “ In principio: id quod et loquor vobis! 26Multa habeo devobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi abeo, haec loquor ad mundum ”. 27Non cognoverunt quia Patrem eis dicebat. 28Dixit ergo eis Iesus: “ Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetisquia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor. 29Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placitasunt ei, facio semper ”. 30Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.
31Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: “ Si vos manseritisin sermone meo, vere discipuli mei estis 32et cognoscetis veritatem, et veritasliberabit vos ”. 33Responderunt ei: “ Semen Abrahae sumus et neminiservivimus umquam! Quomodo tu dicis: “Liberi fietis”? ”. 34Respondit eisIesus: “ Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati. 35Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum. 36Siergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. 37Scio quia semen Abrahaeestis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. 38Ego,quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis ”. 39Responderunt et dixerunt ei: “ Pater noster Abraham est ”. Dicit eisIesus: “ Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis. 40Nunc autemquaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivia Deo; hoc Abraham non fecit. 41Vos facitis opera patris vestri ”. Dixeruntitaque ei: “ Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum! ”. 42Dixit eis Iesus: “ Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim exDeo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit. 43Quareloquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. 44Vos expatre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida eratab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquiturmendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. 45Ego autemquia veritatem dico, non creditis mihi. 46Quis ex vobis arguit me de peccato?Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? 47Qui est ex Deo, verba Deiaudit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ”.
48Responderunt Iudaei et dixerunt ei: “ Nonne bene dicimus nos, quiaSamaritanus es tu et daemonium habes? ”. 49Respondit Iesus: “ Ego daemoniumnon habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me. 50Ego autem nonquaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat. 51Amen, amen dico vobis: Siquis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum ”. 52Dixeruntergo ei Iudaei: “ Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est etprophetae, et tu dicis: “Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortemin aeternum”. 53Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Etprophetae mortui sunt! Quem teipsum facis? ”. 54Respondit Iesus: “ Si egoglorifico meipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui glorificat me, quemvos dicitis: “Deus noster est!”, 55et non cognovistis eum. Ego autem novieum. Et si dixero: Non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum etsermonem eius servo. 56Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum;et vidit et gavisus est ”. 57Dixerunt ergo Iudaei ad eum: “ Quinquagintaannos nondum habes et Abraham vidisti? ”. 58Dixit eis Iesus: “ Amen, amendico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum ”. 59Tulerunt ergo lapides, utiacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc