1Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, uttranseat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, infinem dilexit eos. 2Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut tradereteum Iudas Simonis Iscariotis, 3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, etquia a Deo exivit et ad Deum vadit, 4surgit a cena et ponit vestimenta sua et,cum accepisset linteum, praecinxit se. 5Deinde mittit aquam in pelvem et coepitlavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. 6Venitergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: “ Domine, tu mihi lavas pedes? ”. 7Respondit Iesus et dixit ei: “ Quod ego facio, tu nescis modo, scies autempostea ”. 8Dicit ei Petrus: “ Non lavabis mihi pedes in aeternum! ”.Respondit Iesus ei: “ Si non lavero te, non habes partem mecum ”. 9Dicit eiSimon Petrus: “ Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ”. 10Dicit ei Iesus: “ Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed estmundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ”. 11Sciebat enim quisnamesset, qui traderet eum; propterea dixit: “ Non estis mundi omnes ”.
12Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuissetiterum, dixit eis: “ Scitis quid fecerim vobis? 13Vos vocatis me: “Magister”et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim. 14Si ergo ego lavi vestrospedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis. 16Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maioreo, qui misit illum. 17Si haec scitis, beati estis, si facitis ea. 18Non deomnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Quimanducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”. 19Amodo dico vobispriusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. 20Amen, amen dicovobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipiteum, qui me misit ”.
21Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit:“ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”. 22Aspiciebant adinvicem discipuli, haesitantes de quo diceret. 23Erat recumbens unus exdiscipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. 24Innuit ergo huic SimonPetrus, ut interrogaret: “ Quis est, de quo dicit? ”. 25Cum ergo recumberetille ita supra pectus Iesu, dicit ei: “ Domine, quis est? ”. 26RespondetIesus: “ Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ”. Cum ergointinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis. 27Et post buccellam tuncintroivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”. 28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; 29quidam enimputabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “ Eme ea, quae opussunt nobis ad diem festum ”, aut egenis ut aliquid daret. 30Cum ergoaccepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.
31Cum ergo exisset, dicit Iesus: “ Nunc clarificatus est Filius hominis, etDeus clarificatus est in eo; 32si Deus clarificatus est in eo, et Deusclarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum. 33Filioli, adhucmodicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos nonpotestis venire, et vobis dico modo. 34Mandatum novum do vobis, ut diligatisinvicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 35In hoc cognoscentomnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ”.
36Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, quo vadis? ”. Respondit Iesus: “ Quovado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ”. 37Dicit ei Petrus:“ Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ”. 38Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Noncantabit gallus, donec me ter neges.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc