1Haec dicit Dominus: “ Vade et eme lagunculam figuli testeam et accipede senioribus populi et de senioribus sacerdotum 2et egredere ad vallemBenennom, quae est iuxta introitum portae Fictilium, et praedicabis ibi verba,quae ego loquar ad te, 3et dices: Audite verbum Domini, reges Iudae ethabitatores Ierusalem: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce egoinducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam,tinniant aures eius, 4eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istumet sacrificaverint in eo diis alienis, quos nescierunt ipsi et patres eorum etreges Iudae; et repleverunt locum istum sanguine innocentium; 5etaedificaverunt excelsa Baal ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baal:quae non praecepi nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. 6Propterea eccedies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth etvallis Benennom sed vallis Occisionis. 7Et dissipabo consilium Iudae etIerusalem in loco isto; et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorumet in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibuscaeli et bestiis terrae. 8Et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum;omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et sibilabit super universa plagaeius. 9Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum; etunusquisque carnem amici sui comedet in obsidione et in angustia, in quaconcludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum. 10Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt tecum, 11et dices adeos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum et civitatemistam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari; et inTopheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. 12Sic faciamloco huic, ait Dominus, et habitatoribus eius, ut ponam civitatem istam sicutTopheth; 13et erunt domus Ierusalem et domus regum Iudae sicut locus Topheth,immundae: omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeliet libaverunt libamina diis alienis ”. 14Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, etstetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum: 15“ Haec dicitDominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc et superomnes urbes eius universa mala, quae locutus sum adversum eam, quoniaminduraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos ”.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc