Esdrae - 2

12345678910

1Hi sunt autem provinciae filii, qui ascenderunt de captivitatemigrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, etreversi sunt in Ierusalem et Iudam, unusquisque in civitatem suam. 2Quivenerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Saraia, Rahelaia, Mardochaeus, Belsan,Mesphar, Beguai, Rehum, Baana.
Numerus virorum populi Israel: 3filii Pharos duo milia centum septuaginta duo; 4filii Saphatia trecenti septuaginta duo; 5filii Area septingenti septuagintaquinque; 6filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingentiduodecim; 7filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor; 8filii Zethuanongenti quadraginta quinque; 9filii Zachai septingenti sexaginta; 10filiiBani sescenti quadraginta duo; 11filii Bebai sescenti viginti tres; 12filiiAzgad mille ducenti viginti duo; 13filii Adonicam sescenti sexaginta sex; 14filii Beguai duo milia quinquaginta sex; 15filii Adin quadringenti quinquagintaquattuor; 16filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo; 17filii Besaitrecenti viginti tres; 18filii Iora centum duodecim; 19filii Hasum ducentiviginti tres; 20filii Gebbar nonaginta quinque; 21filii Bethlehem centumviginti tres; 22viri Netopha quinquaginta sex; 23viri Anathoth centum vigintiocto; 24filii Azmaveth quadraginta duo; 25filii Cariathiarim, Cephira etBeroth septingenti quadraginta tres; 26filii Rama et Gabaa sescenti vigintiunus; 27viri Machmas centum viginti duo; 28viri Bethel et Hai ducenti vigintitres; 29filii Nabo quinquaginta duo; 30filii Megbis centum quinquaginta sex; 31filii Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor; 32filii Harimtrecenti viginti; 33filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti quinque; 34filii Iericho trecenti quadraginta quinque; 35filii Senaa tria milia sescentitriginta.
36Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres, 37filiiEmmer mille quinquaginta duo, 38filii Phassur mille ducenti quadraginta septem, 39filii Harim mille decem et septem.
40Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui, Odoviae, septuagintaquattuor. 41Cantores: filii Asaph centum viginti octo.
42Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita,filii Sobai: universi centum triginta novem.
43Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 44filii Ceros, filiiSiaa, filii Phadon, 45filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub, 46filii Hagab,filii Semlai, filii Hanan, 47filii Giddel, filii Gaher, filii Raaia, 48filiiRasin, filii Necoda, filii Gazam, 49filii Oza, filii Phasea, filii Besai, 50filii Asena, filii Meunitarum, filii Nephusorum, 51filii Bacbuc, filii Hacupha,filii Harhur, 52filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa, 53filii Bercos,filii Sisara, filii Thema, 54filii Nasia, filii Hatipha.
55Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda, 56filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel, 57filii Saphatia, filii Hatil, filiiPhochereth Hassebaim, filii Ami.
58Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.
59Et hi, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub et Addon et Emmer etnon potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israelessent: 60filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sescenti quinquaginta duo. 61Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, quiaccepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum. 62Hi quaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt desacerdotio. 63Et dixit praepositus eis, ut non comederent de sanctificatissanctuarii, donec surgeret sacerdos pro Urim et Tummim.
64Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta, 65exceptisservis eorum et ancillis, qui erant septem milia trecenti triginta septem,insuper et cantores atque cantatrices ducenti. 66Equi eorum septingentitriginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque, 67cameli eorumquadringenti triginta quinque, asini eorum sex milia septingenti viginti.
68Nonnulli autem de principibus familiarum, cum ingrederentur templum domini,quod est in Ierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in locosuo. 69Se cundum vires suas dederunt in aerarium operis auri solidos sexagintamilia et mille, argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum. 70Habitaverunt ergo ibi sacerdotes et Levitae et quidam de populo; cantores autemet ianitores et oblati in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc