Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Esdra 10


font

1Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templumDei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum etpuerorum; et flevit populus fletu multo.2Et respondit Sechenias filius Iehielde filiis Elam et dixit Esdrae: “ Nos praevaricati sumus in Deum nostrum etduximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israelsuper hoc:3percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universasuxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, quitiment praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat.4Surge, tuum estdecernere, nosque erimus tecum; confortare et fac ”.
5Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnemIsrael iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt.6Et surrexitEsdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavitibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum,qui venerant de captivitate.
7Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, utcongregarentur in Ierusalem;8et omnis, qui non venerit in tribus diebus iuxtaconsilium principum et seniorum, auferetur universa substantia eius, et ipseabicietur de coetu transmigrationis.9Convenerunt igitur omnes viri Iudae etBeniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis,et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis.
10Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “ Vos transgressi estis etduxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel.11Et nunc dateconfessionem Domino, Deo patrum vestrorum, et facite placitum eius et separaminia populis terrae et ab uxoribus alienigenis ”.
12Et respondit universa multitudo dixitque voce magna: “ Iuxta verbum tuum adnos, sic fiat.13Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et nonsustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippepeccavimus in sermone isto —14constituantur principes in universamultitudine; et omnes in civitatibus nostris, qui duxerunt uxores alienigenas,veniant in temporibus statutis, et cum his seniores per civitatem et civitatemet iudices eius, donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc ”.15Tantummodo Ionathan filius Asael et Iaasia filius Thecue steterunt contrahoc, et Mosollam et Sabethai Levites adiuverunt eos.
16Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos virosprincipes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, etsederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem.17Et absolverunt causamcunctorum, qui duxerant uxores alienigenas, intra diem primam mensis primi.
18Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. Defiliis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib etGodolia;19et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suoarietem offerrent.20Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia.21Et de filiisHarim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias.22Et de filiis Phassur:Elioenai, Maasia, Ismael, Nathanael, Iozabad et Elasa.
23Et de filiis Levitarum: Iozabad et Semei et Celaia, ipse est Celita,Phethahia, Iuda et Eliezer.24Et de cantoribus: Eliasib. Et de ianitoribus:Sellum et Telem et Uri.25Et ex Israel de filiis Pharos: Remia et Iezia etMelchia et Miamin et Eleazar et Melchia et Banaia.26Et de filiis Elam:Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia.27Et de filiisZethua: Elioenai, Eliasib, Matthania et Ierimoth et Zabad et Aziza.28Et defiliis Bebai: Iohanan, Hanania, Zabbai, Athalai.29Et de filiis Beguai:Mosollam et Melluch et Adaia, Iasub et Saal et Ramoth.30Et de filiisPhahathmoab: Edna et Chalal, Banaias et Maasias, Matthanias, Beseleel, Bennui etManasse.31Et de filiis Harim: Eliezer, Iesia, Melchias, Semeias, Simeon,32Beniamin, Melluch, Samarias.33Et de filiis Hasum: Matthanai, Matthatha, Zabad,Eliphalet, Iermai, Manasse, Semei.34De filiis Bani: Maaddi, Amram et Ioel,35Banaia et Badaias, Cheliau,36Vania, Meremoth et Eliasib,37Matthanias,Matthanai et Iasi.38Et de filiis Bennui: Semei39et Selemias et Nathan etAdaias40et Mechnedebai, Sisai, Sarai,41Azareel et Selemias, Samaria,42Sellum, Amaria, Ioseph.43De filiis Nabo: Iehiel, Matthathias, Zabad, Zabina,Ieddu et Ioel et Banaia.
44Omnes hi acceperant uxores alienigenas et dimiserunt uxores et filios.