Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Esdra 6


font

1Tunc Darius rex praecepit, et recensuerunt in tabulis aerarii, quod estin Babylone,2et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medenaprovincia, volumen unum, et sic scriptus erat in eo commentarius:
3“ Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit de domo Dei, quae est inIerusalem: Aedificetur domus, ubi immolent et sacrificent; altitudo eiuscubitorum sexaginta et latitudo eius cubitorum sexaginta,4ordines de lapidibusquadratis tres et ordo de lignis unus; sumptus autem de domo regis dabuntur.5Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de temploIerusalem et attulerat in Babylonem, reddantur et referantur in templum, quodest in Ierusalem, in locum suum, in templo Dei.
6Nunc ergo, Thathanai dux regionis, quae est trans flumen, Stharbuzanai etconsiliarii eius et duces, qui estis trans flumen, procul recedite ab illo loco,7dimittite fieri templum Dei illud; dux Iudaeorum et seniores eorum aedificentdomum Dei illam in loco suo.8Sed et a me praeceptum est quomodo agere debeatiscum senioribus Iudaeorum illis, qui aedificant domum Dei illam: ut de arcaregis, id est de tributis, quae dantur de regione trans flumen, studiose sumptusdentur viris illis sine intermissione.9Et si quid necesse fuerit, sive vituliet arietes et agni in holocaustum Deo caeli, sive frumentum, sal, vinum etoleum, secundum ordinationem sacerdotum, qui sunt in Ierusalem, detur eis persingulos dies sine neglegentia.10Et offerant oblationes suaves Deo caeliorentque pro vita regis et filiorum eius.11A me ergo positum est decretum, utomnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius eterigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium.12Deusautem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, quiextenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quae est inIerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo ”.
13Igitur Thathanai dux regionis trans flumen et duces et consiliarii eius,secundum quod praeceperat Darius rex, sic diligenter exsecuti sunt.14Senioresautem Iudaeorum prosperabantur in aedificatione iuxta prophetiam Aggaeiprophetae et Zachariae filii Addo et perfecerunt aedificationem, iubente DeoIsrael et iubente Cyro et Dario et Artaxerxe regibus Persarum,15etcompleverunt domum Dei istam die tertia mensis Adar, qui est annus sextus regniDarii regis.
16Fecerunt autem filii Israel, sacerdotes et Levitae et reliqui filiorumtransmigrationis dedicationem domus Dei illius in gaudio.17Et obtulerunt indedicationem domus Dei illius boves centum, arietes ducentos, agnosquadringentos, hircos caprarum pro peccato totius Israel duodecim, iuxta numerumtribuum Israel.18Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas invicibus suis in ministerium Dei in Ierusalem, sicut scriptum est in libro Moysi.
19Fecerunt autem filii Israel transmigrationis Pascha quarta decima die mensisprimi.20Levitae universi se purificaverunt; purificati autem cunctiimmolaverunt Pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suissacerdotibus et sibi.21Et comederunt filii Israel, qui reversi fuerant detransmigratione, et omnes, qui a coinquinatione gentium terrae transierunt adeos, ut quaererent Dominum, Deum Israel.22Et fecerunt sollemnitatem Azymorumseptem diebus in laetitia, quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat corregis Assyriae ad eos, ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini, DeiIsrael.