SCRUTATIO

Giovedi, 9 luglio 2026 - Santa Veronica Giuliani ( Letture di oggi)

Genesi ܒܪܝܬܐ 29


font
PeshittaNOVA VULGATA
1 ܘܐܪܝܡ ܝܥܩܘܒ ܪ̈ܓܠܘܗܝ. ܘܐܙܠ ܠܐܪܥܐ ܕܒ̈ܢܝ ܡܕܢܚܐ.1 Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium.
2 ܘܚ̣ܙܐ ܘܗܐ ܒܪܐ ܒܚܩܠܐ. ܘܬܡܢ ܬܠܬܐ ܓܙܪ̈ܝܢ ܕܥܢܐ ܪ̈ܒܝܥܝܢ ܥܠܝܗ̇. ܡܛܠ ܕܡܢ ܒܪܐ ܗ̇ܝ ܫܬܝܢ ܓܙܪ̈ܐ. ܘܟܐܦܐ ܪܒܬܐ ܥܠ ܦܘܡܗ̇ ܕܒܪܐ.2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
3 ܘܡܬܟܢܫܝܢ ܠܬܡܢ ܟܠܗܘܢ ܓܙܪ̈ܐ. ܘܡܥܓܠܝܢ ܟܐܦܐ ܡܢ ܦܘܡܗ̇ ܕܒܪܐ ܘܡܫܩܝܢ ܥܢܐ . ܘܡܗܦܟܝܢ ܟܐܦܐ ܠܦܘܡܗ̇ ܕܒܪܐ ܠܕܘܟܬܗ̇.3 Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent.
4 ܐܡ̇ܪ ܠܗܘܢ ܝܥܩܘܒ. ܐ̈ܚܝ ܐܝܡܟܐ ܐܢܬܘܢ. ܐܡܪܝܢ ܠܗ ܡܢ ܚܪܢ ܚܢܢ.4 Dixitque ad pastores: “ Fratres, unde estis? ”. Qui responderunt: “ De Charran ”.
5 ܐܡ̇ܪ ܠܗܘܢ. ܝܕܥܝܢ ܐܢܬܘܢ ܠܠܒܢ ܒܪ ܢܚܘܪ. ܐܡܪ̈ܝܢ ܠܗ . ܝܕܥܝܢܢ.5 Quos interrogans: “ Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? ”. Dixerunt: “ Novimus ”.
6 ܐܡ̇ܪ ܠܗܘܢ ܫ̣ܠܡ ܗܘ. ܐܡܪܝܢ ܠܗ ܫܠܡ . ܘܗܐ ܪܚܝܠ ܒܪܬܗ ܐܬܝܐ ܥܡ ܥܢܐ.6 “ Sanusne est? ”, inquit. “ Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege ”.
7 ܐܡ̇ܪ ܠܗܘܢ ܝܥܩܘܒ . ܗܐ ܥܕܟܝܠ ܝܘܡܐ ܩܝܡ. ܠܐ ܗܘ̣ܐ ܙܒܢܐ ܠܡܟܢܫ ܒܥܝܪ̈ܐ . ܐܫܩܘ ܥܢܐ ܘܙܠܘ ܐܪܥܘ.7 Dixitque: “ Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ”.
8 ܐܡܪܝܢ ܠܗ . ܠܐ ܡܫܟܚܝܢܢ ܥܕܡܐ ܕܡܬܟܢܫܝܢ ܟܠܗܘܢ ܓܙܪ̈ܐ. ܘܡܥܓܠܝܢ ܟܐܦܐ ܡܢ ܦܘܡܗ̇ ܕܒܪܐ. ܘܡܫܩܝܢ ܚܢܢ ܥܢܐ.8 Qui responderunt: “ Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges ”.
9 ܘܥܕ ܗ̣ܘ ܡܡܠܠ ܥܡܗܘܢ. ܪܚܝܠ ܐܬܬ ܥܡ ܥܢܐ ܕܐܒܘܗ̇ ܡܛܠ ܕܪܥܝܬܐ ܗܝ.9 Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat.
10 ܘܟܕ ܚܙܗ̇ ܝܥܩܘܒ ܠܪܚܝܠ. ܒܪܬ ܠܒܢ ܐܚܘܗ̇ ܕܐܡܗ. ܘܠܥܢܐ ܕܠܒܢ ܐܚܘܗ̇ ܕܐܡܗ. ܩܪ̣ܒ ܝܥܩܘܒ ܘܥܓܠ ܟܐܦܐ ܡܢ ܦܘܡܗ̇ ܕܒܪܐ. ܘܐܫܩܝ ܠܥܢܐ ܕܠܒܢ ܐܚܘܗ̇ ܕܐܡܗ.10 Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei
11 ܘܢܫܩܗ̇ ܝܥܩܘܒ ܠܪܚܝܠ. ܘܐܪܝܡ ܩܠܗ ܘܒܟ̣ܐ.11 et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit;
12 ܘܚܘܝ ܝܥܩܘܒ ܠܪܚܝܠ ܕܐܚܐ ܗܘ ܕܐܒܘܗ̇. ܘܕܒܪ ܪܦܩܐ ܗܘ. ܘܪܗ̣ܛܬ ܘܚ̣ܘܝܬ ܠܐܒܘܗ̇ .12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo.
13 ܘܟܕ ܫܡ̣ܥ ܠܒܢ ܫܡܥܐ ܕܝܥܩܘܒ ܒܪ ܚܬܗ. ܪܗ̣ܛ ܠܐܘܪܥܗ ܘܥܦܩܗ ܘܢܫܩܗ. ܘܐܝܬܝܗ ܠܒܝܬܗ. ܘܐܫܬܥܝ ܠܠܒܢ ܟܠܗܝܢ ܡ̈ܠܐ ܗܠܝܢ.13 Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant,
14 ܐܡ̇ܪ ܠܗ ܠܒܢ. ܫܪܝܪܐܝܬ ܓܪܡܝ ܐܢܬ ܘܒܣܪܝ. ܘܝܬ̣ܒ ܠܘܬܗ ܝܪܚ ܝܘܡ̈ܝܢ.14 respondit: “ Vere os meum es et caro mea! ”.
Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius,
15 ܘܐܡ̣ܪ ܠܒܢ ܠܝܥܩܘܒ. ܫܪܝܪܐܝܬ ܐܚܝ ܐܢܬ. ܬܦܠܚܢܝ ܡܓܢ. ܚܘܢܝ ܡܢܘ ܐܓܪܟ.15 dixit ei Laban: “ Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias ”.
16 ܘܠܠܒܢ ܐܝܬ ܗ̈ܘܝ ܬܪ̈ܬܝܢ ܒܢ̈ܢ. ܫܡܗ̇ ܕܩܫܝܫܬܐ ܠܝܐ. ܘܫܡܗ̇ ܕܙܥܘܪܬܐ ܪܚܝܠ.16 Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel;
17 ܘܥܝܢ̈ܝܗ̇ ܕܠܝܐ ܪ̈ܟܝܟܢ . ܘܪܚܝܠ ܫܦܝܪܐ ܗܘܬ ܒܚܙܘܗ̇. ܘܝܐܐ ܩܘܒܠܠܗ̇.17 sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu.
18 ܘܪܚ̣ܡ ܝܥܩܘܒ ܠܪܚܝܠ ܘܐܡ̣ܪ. ܐܦܠܚܟ ܫܒܥ ܫ̈ܢܝܢ ܒܪܚܝܠ ܒܪܬܟ ܙܥܘܪܬܐ.18 Quam diligens Iacob ait: “ Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ”.
19 ܐܡ̇ܪ ܠܗ ܠܒܢ. ܦܩܚ ܕܐܬܠܝܗ̇ ܠܟ ܡܢ ܕܐܬܠܝܗ̇ ܠܐܢܫ ܐܚܪܝܢ. ܬܒ ܥܡܝ.19 Respondit Laban: “ Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me ”.
20 ܘܦܠ̣ܚ ܝܥܩܘܒ ܒܪܚܝܠ ܫܒܥ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܗ̈ܘܝ ܒܥܝܢ̈ܘܗܝ ܐܝܟ ܝܘܡ̈ܬܐ ܙܥܘܪ̈ܐ. ܡܛܠ ܕܪܚ̇ܡ ܗܘ̣ܐ ܠܗ̇.20 Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
21 ܘܐܡ̣ܪ ܝܥܩܘܒ ܠܠܒܢ. ܗܒ ܠܝ ܐܢܬܬܝ. ܡܛܠ ܕܫܠܡܘ ܝܘܡ̈ܬܐ. ܘܐܥܘܠ ܠܘܬܗ̇.21 Dixitque ad Laban: “ Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ”.
22 ܘܟ̇ܢܫ ܠܒܢ ܠܟܠܗܘܢ ܐܢܫ̈ܝ ܐܬܪܐ. ܘܥܒ̣ܕ ܡܫܬܝܐ.22 Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias.
23 ܘܟܕ ܗܘ̣ܐ ܪܡܫܐ. ܕܒ̣ܪ ܠܠܝܐ ܒܪܬܗ ܘܐܥܠܗ̇ ܠܘܬܗ. ܘܥܠ ܥܠܝܗ̇.23 Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam.
24 ܘܝܗ̣ܒ ܠܗ̇ ܠܒܢ ܠܠܝܐ ܒܪܬܗ. ܠܙܠܦܐ ܐܡܬܗ ܐܡܬܐ.24 Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine.
Facto mane, vidit, et ecce erat Lia.
25 ܘܟܕ ܗܘ̣ܐ ܨܦܪܐ ܘܚܙܐ ܕܠܝܐ ܗܝ. ܐܡ̣ܪ ܠܠܒܢ. ܡܢܐ ܗܘ ܗܢܐ ܕܥܒ̣ܕܬ ܠܝ. ܗܐ ܒܪܚܝܠ ܦܠܚ̇ܬ ܥܡܟ. ܠܡܢܐ ܢܟܠܬܢܝ.25 Et dixit ad socerum suum: “ Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ”.
26 ܘܐܡ̣ܪ ܠܒܢ ܠܝܥܩܘܒ . ܠܐ ܡܬܥܒܕ ܗܟܢܐ ܒܐܬܪܢ. ܠܡܬܠ ܙܥܘܪܬܐ ܩܕܡ ܩܫܝܫܬܐ.26 Respondit Laban: “ Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias.
27 ܫ̇ܠܡ ܡܫܬܘܬܗ̇ ܕܗܕܐ. ܘܐܬܠ ܠܟ ܐܦ ܗ̇ܝ ܒܦܘܠܚܢܐ ܕܬܦܠܘܚ ܥܡܝ. ܬܘܒ ܫܒܥ ܫ̈ܢܝܢ ܐܚܪ̈ܢܝܢ.27 Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ”.
28 ܘܥܒ̣ܕ ܝܥܩܘܒ ܗܟܢܐ. ܘܡ̇ܠܝ ܡܫܬܘܬܗ̇ ܕܗ̇ܝ. ܘܝܗܒ ܠܗ ܠܪܚܝܠ ܒܪܬܗ ܐܢܬܬܐ.28 Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem,
29 ܘܝܗ̣ܒ ܠܒܢ ܠܪܚܝܠ ܒܪܬܗ. ܠܒܠܗܐ ܐܡܬܗ ܐܡܬܐ.29 cui servam Bilham tradidit.
30 ܘܥܠ ܐܦ ܥܠ ܪܚܝܠ. ܘܪܚܡܗ̇ ܐܦ ܠܪܚܝܠ ܡܢ ܠܝܐ. ܘܦܠܚ̣ ܥܡܗ ܬܘܒ ܫܒܥ ܫ̈ܢܝܢ ܐܚܪ̈ܢܝܢ.30 Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis.
31 ܘܚ̣ܙܐ ܡܪܝܐ ܕܣܢܝܐ ܗܝ ܠܝܐ ܘܦܬ̣ܚ ܡܪܒܥܗ̇. ܘܪܚܝܠ ܥܩܪܬܐ .31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente.
32 ܘܒ̣ܛܢܬ ܠܝܐ ܘܝܠ̣ܕܬ ܒܪܐ. ܘܩܪܬ ܫܡܗ ܪܘܒܝܠ ܘܐܡ̣ܪܬ. ܡܛܠ ܕܚ̣ܙܐ ܐܠܗܐ ܫܘܥܒܕܝ. ܗܫܐ ܢܪܚܡܢܝ ܒܥܠܝ.32 Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “ Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ”.
33 ܘܒܛܢ̣ܬ ܬܘܒ ܘܝ̣ܠܕܬ ܒܪܐ ܘܐܡ̣ܪܬ. ܡܛܠ ܕܫ̣ܡܥ ܡܪܝܐ ܕܣܢܝܐ ܐܢܐ ܝܗ̣ܒ ܠܝ ܐܦ ܗܢܐ. ܘܩܪܬ ܫܡܗ ܫܡܥܘܢ.33 Rursumque concepit et peperit filium et ait: “ Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ”; vocavitque nomen illius Simeon.
34 ܘܒ̣ܛܢܬ ܬܘܒ ܘܝܠ̣ܕܬ ܒܪܐ ܘܐܡ̣ܪܬ. ܙܒܢܬܐ ܗܕܐ ܢܬܠܘܐ ܠܝ ܒܥܠܝ. ܡܛܠ ܕܝ̇ܠܕܬ ܠܗ ܬܠܬܐ ܒܢܝ̈ܢ. ܡܛܠ ܗܢܐ ܩܪܬ ܫܡܗ ܠܘܝ.34 Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “ Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios ”; et idcirco appellavit nomen eius Levi.
35 ܘܒܛܢ̣ܬ ܬܘܒ ܘܝܠ̣ܕܬ ܒܪܐ ܘܐܡ̣ܪܬ. ܙܒܢܐ ܗܢܐ ܐܘܕܐ ܠܡܪܝܐ. ܡܛܠ ܗܢܐ ܩܪܬ ܫܡܗ ܝܗܘܕܐ. ܘܩܡܬ ܡܢ ܝܠܕܐ.35 Quarto concepit et peperit filium et ait: “ Modo confitebor Domino ”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.