Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Matthæum 22


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :1 ויען ישוע ויסף דבר במשלים אליהם לאמר
2 Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.2 דומה מלכות השמים למלך בשר ודם אשר עשה חתנה לבנו
3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.3 וישלח את עבדיו לקרא הקרואים אל החתנה ולא אבו לבוא
4 Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.4 ויסף שלח עבדים אחרים לאמר אמרו אל הקרואים הנה ערכתי את סעודתי שורי ומריאי טבוחים והכל מוכן באו אל החתנה
5 Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :5 והם לא שתו לבם לזאת וילכו להם זה אל שדהו וזה אל מסחרו
6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.6 והנשארים תפשו את עבדיו ויתעללו בם ויהרגום
7 Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.7 ויקצף המלך וישלח צבאותיו ויאבד את המרצחים ההם ואת עירם שרף באש
8 Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :8 אז אמר אל עבדיו הן החתנה מוכנה והקרואים לא היו ראוים לה
9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.9 לכן לכו נא אל ראשי הדרכים וכל איש אשר תמצאו קראו אתו אל החתנה
10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.10 ויצאו העבדים ההם אל הדרכים ויאספו את כל אשר מצאו גם רעים גם טובים וימלא בית החתנה מסבים
11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.11 ויהי כבוא המלך לראות את המסבים וירא בהם איש ולא היה לבוש בגדי חתנה
12 Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.12 ויאמר אליו רעי איכה באת הנה ואין לך בגדי חתנה ויאלם
13 Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.13 ויאמר המלך למשרתים אסרו ידיו ורגליו ונשאתם והשלכתם אותו אל החשך החיצון שם תהיה היללה וחרק השנים
14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
14 כי רבים הם הקרואים ומעטים הנבחרים
15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.15 וילכו הפרושים ויתיעצו איך יכשילהו בדבר
16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :16 וישלחו אליו את תלמידיהם עם ההורדוסיים לאמר רבי ידענו כי איש אמת אתה ותורה באמת את דרך אלהים ולא תגור מפני איש כי אינך מכיר פני אדם
17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?17 לכן הגידה נא לנו את דעתך הנכון לנו לתת מס אל הקיסר אם לא
18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?18 וישוע ידע את רשעתם ויאמר החנפים מה תנסוני
19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.19 הראוני את מטבע המס ויביאו לו דינר
20 Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?20 ויאמר אליהם של מי הצורה הזאת והמכתב אשר עליו
21 Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.21 ויאמרו אליו של הקיסר ויאמר אליהם לכן תנו לקיסר את אשר לקיסר ולאלהים את אשר לאלהים
22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
22 וכשמעם את זאת תמהו ויעזבהו וילכו להם
23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,23 ביום ההוא נגשו אליו צדוקים האמרים כי אין תחית המתים וישאלו אתו לאמר
24 dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.24 רבי הן משה אמר איש כי ימות ובנים אין לו אחיו ייבם את אשתו והקים זרע לאחיו
25 Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.25 ואתנו היו שבעה אחים והראשון נשא אשה וימת וזרע אין לו ויעזב את אשתו לאחיו
26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.26 וכמו כן גם השני וכן גם השלישי עד השבעה
27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.27 ואחרי כלם מתה גם האשה
28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.28 ועתה בתחית המתים למי מן השבעה תהיה לאשה כי לכלם היתה
29 Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.29 ויען ישוע ויאמר להם טעים אתם באשר אינכם יודעים את הכתובים וגם את גבורת האלהים
30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.30 כי בתחית המתים לא ישאו נשים ולא תנשאנה כי אם כמלאכי אלהים בשמים יהיו
31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :31 ועל דבר תחית המתים הלא קראתם את הנאמר לכם מפי האלהים לאמר
32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.32 אנכי אלהי אברהם ואלהי יצחק ואלהי יעקב והוא איננו אלהי המתים כי אם אלהי החיים
33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
33 וישמע המון העם וישתומממו על תורתו
34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :34 והפרושים כשמעם כי סכר פי הצדוקים ויועדו יחדו
35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :35 ואחד מהם מבין בתורה שאל אתו לנסותו לאמר
36 Magister, quod est mandatum magnum in lege ?36 רבי אי זו מצוה גדולה היא בתורה
37 Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.37 ויאמר ישוע אליו ואהבת את יהוה אלהיך בכל לבבך ובכל נפשך ובכל מדעך
38 Hoc est maximum, et primum mandatum.38 זאת היא המצוה הגדולה והראשונה
39 Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.39 והשנית דומה לה ואהבת לרעך כמוך
40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
40 בשתי המצות האלה כל התורה תלויה וגם הנביאים
41 Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,41 ויהי בהקהל הפרושים וישאלם ישוע לאמר
42 dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.42 מה דעתכם על המשיח בן מי הוא ויאמרו אליו בן דוד
43 Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :43 ויאמר אליהם ואיך קרא לו דוד ברוח אדון באמרו
44 Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?44 נאם יהוה לאדני שב לימיני עד אשית איביך הדם לרגליך
45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?45 ועתה אם דוד קרא לו אדון איך הוא בנו
46 Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.46 ולא יכל איש לענות אתו דבר ולא ערב עוד איש את לבו מן היום ההוא לשאל אותו