Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Matthæum 22


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :1 Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens:
2 Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.2 “ Similefactum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.3 Et misitservos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4 Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.4 Iterum misitalios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri meiet altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”.
5 Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :5 Illi autemneglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam;
6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.
7 Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.7 Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos etcivitatem illorum succendit.
8 Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :8 Tunc ait servis suis: “Nuptiae quidem parataesunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni;
9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.9 ite ergo ad exitus viarum, etquoscumque inveneritis, vocate ad nuptias”.
10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.10 Et egressi servi illi in vias,congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiaediscumbentium.
11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.11 Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibihominem non vestitum veste nuptiali
12 Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.12 et ait illi: “Amice, quomodo hucintrasti, non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit.
13 Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.13 Tunc dixit rexministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores:ibi erit fletus et stridor dentium”.
14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
14 Multi enim sunt vocati, pauci veroelecti ”.
15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.15 Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone.
16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :16 Etmittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “ Magister, scimus quiaverax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enimrespicis personam hominum.
17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?17 Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censumdare Caesari an non? ”.
18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?18 Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: “ Quidme tentatis, hypocritae?
19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.19 Ostendite mihi nomisma census ”. At illiobtulerunt ei denarium.
20 Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?20 Et ait illis: “ Cuius est imago haec etsuprascriptio? ”.
21 Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.21 Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Redditeergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”.
22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
22 Et audientesmirati sunt et, relicto eo, abierunt.
23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem,et interrogaverunt eum
24 dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.24 dicentes: “ Magister, Moyses dixit, si quis mortuusfuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semenfratri suo.
25 Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta,defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo;
26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.26 similitersecundus et tertius usque ad septimum.
27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est.27 Novissime autem omnium mulier defunctaest.
28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.28 In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunteam ”.
29 Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.29 Respondens autem Iesus ait illis: “ Erratis nescientes Scripturasneque virtutem Dei;
30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sedsunt sicut angeli in caelo.
31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :31 De resurrectione autem mortuorum non legistis,quod dictum est vobis a Deo dicente:
32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.32 “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac etDeus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium ”.
33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
33 Et audientes turbaemirabantur in doctrina eius.
34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, conveneruntin unum.
35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :35 Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum:
36 Magister, quod est mandatum magnum in lege ?36 “Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ”.
37 Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.37 Ait autem illi: “ DiligesDominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
38 Hoc est maximum, et primum mandatum.38 hoc est magnum et primum mandatum.
39 Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.39 Secundum autem simile est huic: Diligesproximum tuum sicut teipsum.
40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
40 In his duobus mandatis universa Lex pendet etProphetae ”.
41 Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus
42 dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.42 dicens: “ Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est? ”. Dicunt ei: “David ”.
43 Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :43 Ait illis: “ Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominumdicens:
44 Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?44 “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”?
45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ”.
46 Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.46 Et nemopoterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum ampliusinterrogare.