Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Proverbia 31


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.1 דברי למואל מלך משא אשר יסרתו אמו
2 Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ?
quid, dilecte votorum meorum ?
2 מה ברי ומה בר בטני ומה בר נדרי
3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam,
et divitias tuas ad delendos reges.
3 אל תתן לנשים חילך ודרכיך למחות מלכין
4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum,
quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;
4 אל למלכים למואל אל למלכים שתו יין ולרוזנים או שכר
5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum,
et mutent causam filiorum pauperis.
5 פן ישתה וישכח מחקק וישנה דין כל בני עני
6 Date siceram mœrentibus,
et vinum his qui amaro sunt animo.
6 תנו שכר לאובד ויין למרי נפש
7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ,
et doloris sui non recordentur amplius.
7 ישתה וישכח רישו ועמלו לא יזכר עוד
8 Aperi os tuum muto,
et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
8 פתח פיך לאלם אל דין כל בני חלוף
9 Aperi os tuum, decerne quod justum est,
et judica inopem et pauperem.
9 פתח פיך שפט צדק ודין עני ואביון
10 Mulierem fortem quis inveniet ?
procul et de ultimis finibus pretium ejus.
10 אשת חיל מי ימצא ורחק מפנינים מכרה
11 Confidit in ea cor viri sui,
et spoliis non indigebit.
11 בטח בה לב בעלה ושלל לא יחסר
12 Reddet ei bonum, et non malum,
omnibus diebus vitæ suæ.
12 גמלתהו טוב ולא רע כל ימי חייה
13 Quæsivit lanam et linum,
et operata est consilia manuum suarum.
13 דרשה צמר ופשתים ותעש בחפץ כפיה
14 Facta est quasi navis institoris,
de longe portans panem suum.
14 היתה כאניות סוחר ממרחק תביא לחמה
15 Et de nocte surrexit,
deditque prædam domesticis suis,
et cibaria ancillis suis.
15 ותקם בעוד לילה ותתן טרף לביתה וחק לנערתיה
16 Consideravit agrum, et emit eum ;
de fructu manuum suarum plantavit vineam.
16 זממה שדה ותקחהו מפרי כפיה נטע כרם
17 Accinxit fortitudine lumbos suos,
et roboravit brachium suum.
17 חגרה בעוז מתניה ותאמץ זרעותיה
18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ;
non extinguetur in nocte lucerna ejus.
18 טעמה כי טוב סחרה לא יכבה בליל נרה
19 Manum suam misit ad fortia,
et digiti ejus apprehenderunt fusum.
19 ידיה שלחה בכישור וכפיה תמכו פלך
20 Manum suam aperuit inopi,
et palmas suas extendit ad pauperem.
20 כפה פרשה לעני וידיה שלחה לאביון
21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ;
omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
21 לא תירא לביתה משלג כי כל ביתה לבש שנים
22 Stragulatam vestem fecit sibi ;
byssus et purpura indumentum ejus.
22 מרבדים עשתה לה שש וארגמן לבושה
23 Nobilis in portis vir ejus,
quando sederit cum senatoribus terræ.
23 נודע בשערים בעלה בשבתו עם זקני ארץ
24 Sindonem fecit, et vendidit,
et cingulum tradidit Chananæo.
24 סדין עשתה ותמכר וחגור נתנה לכנעני
25 Fortitudo et decor indumentum ejus,
et ridebit in die novissimo.
25 עז והדר לבושה ותשחק ליום אחרון
26 Os suum aperuit sapientiæ,
et lex clementiæ in lingua ejus.
26 פיה פתחה בחכמה ותורת חסד על לשונה
27 Consideravit semitas domus suæ,
et panem otiosa non comedit.
27 צופיה הליכות ביתה ולחם עצלות לא תאכל
28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ;
vir ejus, et laudavit eam.
28 קמו בניה ויאשרוה בעלה ויהללה
29 Multæ filiæ congregaverunt divitias ;
tu supergressa es universas.
29 רבות בנות עשו חיל ואת עלית על כלנה
30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo :
mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
30 שקר החן והבל היפי אשה יראת יהוה היא תתהלל
31 Date ei de fructu manuum suarum,
et laudent eam in portis opera ejus.
31 תנו לה מפרי ידיה ויהללוה בשערים מעשיה