Apocalisse 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere ser vis suis,quae oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suoIoanni, | 1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, |
2 qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi,quaecumque vidit. | 2 qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quæcumque vidit. |
3 Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servantea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est. | 3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt : tempus enim prope est. |
4 Ioannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, quiest et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectuthroni eius sunt, | 4 Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est : et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt : |
5 et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitusmortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo | 5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, |
6 et fecitnos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saeculasaeculorum. Amen. | 6 et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. |
7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, etplangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen. | 7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam : amen. |
8 Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et quiventurus est, Omnipotens. | 8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus : qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. |
9 Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientiain Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei ettestimonium Iesu. | 9 Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu : fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu : |
10 Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocemmagnam tamquam tubae | 10 fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ, |
11 dicentis: “ Quod vides, scribe in libro et mitteseptem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis etPhiladelphiam et Laodiciam ”. | 11 dicentis : Quod vides, scribe in libro : et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ. |
12 Et conversus sum, ut viderem vocem, quaeloquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea | 12 Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum : et conversus vidi septem candelabra aurea : |
13 et in mediocandelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillaszonam auream; | 13 et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea : |
14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba,tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis, | 14 caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis : |
15 et pedes eius similesorichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum, | 15 et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum : |
16 et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius ancepsacutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua. | 16 et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat : et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. |
17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteramsuam super me dicens: “ Noli timere! Ego sum primus et novissimus, | 17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere : ego sum primus, et novissimus, |
18 etvivens et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo clavesmortis et inferni. | 18 et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum : et habeo claves mortis, et inferni. |
19 Scribe ergo, quae vidisti et quae sunt et quae oportetfieri post haec. | 19 Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc. |
20 Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam,et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; etcandelabra septem, septem ecclesiae sunt. | 20 Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum : et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt. |