Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 16


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram, quae est ministraecclesiae, quae est Cenchreis,1 Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris :
2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis etassistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit; etenim ipsa astitit multiset mihi ipsi.2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
3 Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu,3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu
4 qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias agosed et cunctae ecclesiae gentium;4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),
5 et domesticam eorum ecclesiam.
Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo.
5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.
6 Salutate Mariam,quae multum laboravit in vobis.6 Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.
7 Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos etconcaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt inChristo.7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
9 Salutate Urbanumadiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum.9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.
10 Salutate Apellemprobatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli.10 Salutate Apellen probum in Christo.
11 SalutateHerodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt inDomino.11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.
12 Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. SalutatePersidam carissimam, quae multum laboravit in Domino.12 Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino.
13 Salutate Rufum electumin Domino et matrem eius et meam.13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
14 Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen,Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres.14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
15 Salutate Philologum etIuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos.15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.
17 Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendiculapraeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
18 huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulcessermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
19 Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volovos sapientes esse in bono et simplices in malo.19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
20 Deus autem pacis conteretSatanam sub pedibus vestris velociter.
Gratia Domini nostri Iesu vobiscum.
20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
21 Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognatimei.21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino.22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
23 Salutat vosGaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatiset Quartus frater.
23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.
24
24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
25 Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxtaevangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysteriitemporibus aeternis taciti,25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti
26 manifestati autem nunc, et per scripturasProphetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctisgentibus patefacti,26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,
27 soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria insaecula. Amen.
27 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.