Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 15


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “ Nisicircumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ”.
1 Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
2 Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversumillos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis adapostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione.2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.
3 Illi igiturdeducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionemgentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
4 Cum autem venissentHierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris etannuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis.4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
5 Surrexerunt autem quidam dehaeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: “ Oportet circumcidere eos,praecipere quoque servare legem Moysis! ”.
5 Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
6 Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc.6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
7 Cum autem magnaconquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “ Viri fratres, vos scitisquoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbumevangelii et credere;7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.
8 et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illisdans Spiritum Sanctum sicut et nobis;8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
9 et nihil discrevit inter nos et illosfide purificans corda eorum.9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
10 Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugumsuper cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portarepotuimus?10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?
11 Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi”.
11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
12 Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantesquanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos.12 Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
13 Et postquamtacuerunt, respondit Iacobus dicens: “ Viri fratres, audite me.13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.
14 Simeonnarravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nominisuo;14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
15 et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:
15 Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :
16 “Post haec revertar
et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit,
et diruta eius reaedificabo et erigam illud.
16 Post hæc revertar,
et reædificabo tabernaculum David quod decidit :
et diruta ejus reædificabo,
et erigam illud :
17 ut requirant reliqui hominum Dominum
et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum,
dicit Dominus faciens haec
17 ut requirant ceteri hominum Dominum,
et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum,
dicit Dominus faciens hæc.
18 nota a saeculo”.
18 Notum a sæculo est Domino opus suum.
19 Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur adDeum,19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
20 sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorumet fornicatione et suffocato et sanguine.20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
21 Moyses enim a generationibusantiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi peromne sabbatum legitur ”.
21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
22 Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eismittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, etSilam, viros primos in fratribus,22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus :
23 scribentes per manum eorum: “ Apostoli etpresbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus exgentibus, salutem!23 scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.
24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus nonmandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras,24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimisnobis Barnaba et Paulo,25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
26 hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomineDomini nostri Iesu Christi.26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
27 Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbisreferent eadem.27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponerevobis oneris quam haec necessario:28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria :
29 abstinere ab idolothytis et sanguine etsuffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ”.
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
30 Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine,tradiderunt epistulam;30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
31 quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
32 Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolatisunt fratres et confirmaverunt.32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
33 Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace afratribus ad eos, qui miserant illos.33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.
34
34 Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.
35 Paulus autem et Barnabasdemorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbumDomini.
35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
36 Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “ Revertentes visitemusfratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodose habeant ”.36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
37 Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, quicognominatur Marcus;37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
38 Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis aPamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum.38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
39 Facta estautem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco,navigaret Cyprum.39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiaeDomini a fratribus;40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmansecclesias.
41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.