Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Numeri 3


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
1 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar.2 Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur.3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.
4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
5 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
6 “ Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
7 et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi,7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
8 et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi.8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.
9 Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel;9 Dabisque dono Levitas
10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ”.
10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
12 “ Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei.12 Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.
13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.
13 Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens:14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :
15 “ Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra ”.15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.
16 Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus,16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,
17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari.17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
18 Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei;18 Filii Gerson : Lebni et Semei.
19 filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel;19 Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.
20 filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum.
20 Filii Merari : Moholi et Musi.
21 De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica,21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica :
22 quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti.22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
23 Hi post habitaculum metabantur ad occidentem23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,
24 sub principe Eliasaph filio Lael;24 sub principe Eliasaph filio Laël.
25 et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus,25 Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,
26 et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius.
26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.
27 Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum.27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.
28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii.28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,
29 Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus habitaculi ad meridianam plagam,29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.
30 princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel.30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :
31 Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem.31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.
32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.
32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.
33 At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae.33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :
34 Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti;34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.
35 princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur;35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.
36 erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent,36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :
37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus.
37 columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
38 Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.
38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.
39 Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia.
39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
40 Et ait Dominus ad Moysen: “ Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum;40 Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ­ ego sum Dominus ­ et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel ”.41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.
42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel,42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël :
43 et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres.
43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
44 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
45 “ Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.
46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,
47 accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :
48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt ”.
48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.
49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis;49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,
50 a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii.50 pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :
51 Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus.
51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.