Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Numeri 3


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
1 وهذه تواليد هرون وموسى يوم كلم الرب موسى في جبل سيناء.
2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar.2 وهذه اسماء بني هرون. ناداب البكر وابيهو وألعازار وايثامار.
3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur.3 هذه اسماء بني هرون الكهنة الممسوحين الذين ملأ ايديهم للكهانة.
4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
4 ولكن مات ناداب وابيهو امام الرب عندما قرّبا نارا غريبة امام الرب في برية سيناء ولم يكن لهما بنون. واما اليعازار وايثامار فكهنا امام هرون ابيهما
5 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:5 وكلم الرب موسى قائلا
6 “ Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei6 قدم سبط لاوي واوقفهم قدام هرون الكاهن وليخدموه.
7 et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi,7 فيحفظون شعائره وشعائر كل الجماعة قدام خيمة الاجتماع ويخدمون خدمة المسكن
8 et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi.8 فيحرسون كل امتعة خيمة الاجتماع وحراسة بني اسرائيل ويخدمون خدمة المسكن.
9 Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel;9 فتعطي اللاويين لهرون ولبنيه. انهم موهوبون له هبة من عند بني اسرائيل.
10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ”.
10 وتوكل هرون وبنيه فيحرسون كهنوتهم والاجنبي الذي يقترب يقتل
11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:11 وكلم الرب موسى قائلا
12 “ Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei.12 وها اني قد اخذت اللاويين من بين بني اسرائيل بدل كل بكر فاتح رحم من بني اسرائيل فيكون اللاويون لي.
13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.
13 لان لي كل بكر. يوم ضربت كل بكر في ارض مصر قدست لي كل بكر في اسرائيل من الناس والبهائم. لي يكونون. انا الرب
14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens:14 وكلم الرب موسى في برية سيناء قائلا
15 “ Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra ”.15 عدّ بني لاوي حسب بيوت آبائهم وعشائرهم. كل ذكر من ابن شهر فصاعدا تعدّهم.
16 Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus,16 فعدّهم موسى حسب قول الرب كما أمر.
17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari.17 وكان هؤلاء بني لاوي باسمائهم. جرشون وقهات ومراري.
18 Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei;18 وهذان اسما ابني جرشون حسب عشائرهما لبني وشمعي.
19 filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel;19 وبنو قهات حسب عشائرهم عمرام ويصهار وحبرون وعزّيئيل.
20 filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum.
20 وابنا مراري حسب عشائرهما محلي وموشي. هذه هي عشائر اللاويين حسب بيوت آبائهم
21 De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica,21 لجرشون عشيرة اللبنيين وعشيرة الشمعيين. هذه هي عشائر الجرشونيين.
22 quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti.22 المعدودون منهم بعدد كل ذكر من ابن شهر فصاعدا المعدودون منهم سبعة آلاف وخمس مئة.
23 Hi post habitaculum metabantur ad occidentem23 عشائر الجرشونيين ينزلون وراء المسكن الى الغرب.
24 sub principe Eliasaph filio Lael;24 والرئيس لبيت ابي الجرشونيين ألياساف بن لايل.
25 et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus,25 وحراسة بني جرشون في خيمة الاجتماع المسكن والخيمة وغطاؤها وسجف باب خيمة الاجتماع
26 et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius.
26 واستار الدار وسجف باب الدار اللواتي حول المسكن وحول المذبح محيطا واطنابه مع كل خدمته
27 Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum.27 ولقهات عشيرة العمراميين وعشيرة اليصهاريين وعشيرة الحبرونيين وعشيرة العزيئيليين. هذه عشائر القهاتيين
28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii.28 بعدد كل ذكر من ابن شهر فصاعدا ثمانية آلاف وست مئة حارسين حراسة القدس.
29 Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus habitaculi ad meridianam plagam,29 وعشائر بني قهات ينزلون على جانب المسكن الى التيمن.
30 princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel.30 والرئيس لبيت ابي عشيرة القهاتيين أليصافان بن عزيئيل.
31 Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem.31 وحراستهم التابوت والمائدة والمنارة والمذبحان وامتعة القدس التي يخدمون بها والحجاب وكل خدمته.
32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.
32 ولرئيس رؤساء اللاويين ألعازار بن هرون الكاهن وكالة حرّاس حراسة القدس.
33 At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae.33 ولمراري عشيرة المحليين وعشيرة الموشيين. هذه هي عشائر مراري.
34 Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti;34 والمعدودون منهم بعدد كل ذكر من ابن شهر فصاعدا ستة آلاف ومئتان.
35 princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur;35 والرئيس لبيت ابي عشائر مراري صوريئيل بن ابيحايل. ينزلون على جانب المسكن الى الشمال.
36 erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent,36 ووكالة حراسة بني مراري الواح المسكن وعوارضه واعمدته وفرضه وكل امتعته وكل خدمته
37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus.
37 واعمدة الدار حواليها وفرضها واوتادها واطنابها
38 Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.
38 والنازلون قدام المسكن الى الشرق قدام خيمة الاجتماع نحو الشروق هم موسى وهرون وبنوه حارسين حراسة المقدس لحراسة بني اسرائيل. والاجنبي الذي يقترب يقتل
39 Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia.
39 جميع المعدودين من اللاويين الذين عدّهم موسى وهرون حسب قول الرب بعشائرهم كل ذكر من ابن شهر فصاعدا اثنان وعشرون الفا
40 Et ait Dominus ad Moysen: “ Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum;40 وقال الرب لموسى عدّ كل بكر ذكر من بني اسرائيل من ابن شهر فصاعدا وخذ عدد اسمائهم.
41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ­ ego sum Dominus ­ et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel ”.41 فتأخذ اللاويين لي. انا الرب. بدل كل بكر في بني اسرائيل. وبهائم اللاويين بدل كل بكر في بهائم بني اسرائيل.
42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel,42 فعدّ موسى كما امره الرب كل بكر في بني اسرائيل.
43 et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres.
43 فكان جميع الابكار الذكور بعدد الاسماء من ابن شهر فصاعدا المعدودين منهم اثنين وعشرين الفا ومئتين وثلاثة وسبعين
44 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:44 وكلم الرب موسى قائلا
45 “ Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.45 خذ اللاويين بدل كل بكر في بني اسرائيل وبهائم اللاويين بدل بهائمهم فيكون لي اللاويون. انا الرب.
46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,46 واما فداء المئتين والثلاثة والسبعين الزائدين على اللاويين من ابكار بني اسرائيل
47 accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.47 فتأخذ خمسة شواقل لكل راس. على شاقل القدس تأخذها. عشرون جيرة الشاقل.
48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt ”.
48 وتعطي الفضة لهرون وبنيه فداء الزائدين عليهم.
49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis;49 فأخذ موسى فضة فدائهم من الزائدين على فداء اللاويين
50 a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii.50 من ابكار بني اسرائيل اخذ الفضة الفا وثلاث مئة وخمسة وستين على شاقل القدس
51 Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus.
51 واعطي موسى فضة الفداء لهرون وبنيه حسب قول الرب كما امر الرب موسى