Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Numeri 28


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen:1 וידבר יהוה אל משה לאמר
2 “ Praecipe filiis Is rael et dices ad eos: Oblationem meam et panem meum, sacrificium ignis in odorem suavissimum offerte per tempora sua.
2 צו את בני ישראל ואמרת אלהם את קרבני לחמי לאשי ריח ניחחי תשמרו להקריב לי במועדו
3 Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum;3 ואמרת להם זה האשה אשר תקריבו ליהוה כבשים בני שנה תמימם שנים ליום עלה תמיד
4 unum offeretis mane et alterum ad vesperam;4 את הכבש אחד תעשה בבקר ואת הכבש השני תעשה בין הערבים
5 decimam partem ephi similae in oblationem, quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin.5 ועשירית האיפה סלת למנחה בלולה בשמן כתית רביעת ההין
6 Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino;6 עלת תמיד העשיה בהר סיני לריח ניחח אשה ליהוה
7 et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino.7 ונסכו רביעת ההין לכבש האחד בקדש הסך נסך שכר ליהוה
8 Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino.
8 ואת הכבש השני תעשה בין הערבים כמנחת הבקר וכנסכו תעשה אשה ריח ניחח ליהוה
9 Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius.9 וביום השבת שני כבשים בני שנה תמימם ושני עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן ונסכו
10 Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius.
10 עלת שבת בשבתו על עלת התמיד ונסכה
11 In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos11 ובראשי חדשיכם תקריבו עלה ליהוה פרים בני בקר שנים ואיל אחד כבשים בני שנה שבעה תמימם
12 et tres decimas similae oleo conspersae in oblatione per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes,12 ושלשה עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן לפר האחד ושני עשרנים סלת מנחה בלולה בשמן לאיל האחד
13 et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino.13 ועשרן עשרון סלת מנחה בלולה בשמן לכבש האחד עלה ריח ניחח אשה ליהוה
14 Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.14 ונסכיהם חצי ההין יהיה לפר ושלישת ההין לאיל ורביעת ההין לכבש יין זאת עלת חדש בחדשו לחדשי השנה
15 Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
15 ושעיר עזים אחד לחטאת ליהוה על עלת התמיד יעשה ונסכו
16 Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,16 ובחדש הראשון בארבעה עשר יום לחדש פסח ליהוה
17 et quinta decima die sollemnitas. Septem diebus vescemini azymis,17 ובחמשה עשר יום לחדש הזה חג שבעת ימים מצות יאכל
18 quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea.18 ביום הראשון מקרא קדש כל מלאכת עבדה לא תעשו
19 Offeretisque sacrificium ignis, holocaustum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem;19 והקרבתם אשה עלה ליהוה פרים בני בקר שנים ואיל אחד ושבעה כבשים בני שנה תמימם יהיו לכם
20 et oblationem singulorum ex simila, quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem20 ומנחתם סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר ושני עשרנים לאיל תעשו
21 et decimam unam per agnos singulos, id est per septem agnos;21 עשרון עשרון תעשה לכבש האחד לשבעת הכבשים
22 et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,22 ושעיר חטאת אחד לכפר עליכם
23 praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.23 מלבד עלת הבקר אשר לעלת התמיד תעשו את אלה
24 Ita facietis per singulos dies septem dierum: panem, sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino praeter holocaustum iuge et libationem eius.24 כאלה תעשו ליום שבעת ימים לחם אשה ריח ניחח ליהוה על עולת התמיד יעשה ונסכו
25 Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.
25 וביום השביעי מקרא קדש יהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו
26 Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea.26 וביום הבכורים בהקריבכם מנחה חדשה ליהוה בשבעתיכם מקרא קדש יהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו
27 Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem,27 והקרבתם עולה לריח ניחח ליהוה פרים בני בקר שנים איל אחד שבעה כבשים בני שנה
28 atque in oblatione eorum similae oleo conspersae, tres decimas per singulos vitulos, per arietem duas,28 ומנחתם סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר האחד שני עשרנים לאיל האחד
29 per agnos decimam unam, qui simul sunt agni septem;29 עשרון עשרון לכבש האחד לשבעת הכבשים
30 hircum quoque, qui mactatur pro expiatione,30 שעיר עזים אחד לכפר עליכם
31 praeter holocaustum sempiternum et oblationem eius. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
31 מלבד עלת התמיד ומנחתו תעשו תמימם יהיו לכם ונסכיהם