Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Numeri 17


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
2 “ Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt2 Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.
3 in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod attulerunt ea Domino, et sanctificata sunt, ut sint pro signo filiis Israel ”.3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :
4 Tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea, in quibus obtulerant hi, quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas affigens altari,4 ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
5 ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen.
5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
6 Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens: “ Vos interfecistis populum Domini ”.6 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
7 Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini.7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
8 Moyses et Aaron venerunt ante tabernaculum conventus.8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
9 Dixitque Dominus ad Moysen:9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
10 “ Recedite de medio congregationis huius, nam extemplo delebo eos ”. Et ceciderunt in faciem suam.10 Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
11 Dixit Moyses ad Aaron: “ Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit ”.11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
12 Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam congregationem, quam iam vastabat plaga, obtulit thymiama et expiavit pro populo;12 Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
13 et stetit inter mortuos ac viventes, et plaga cessavit.13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?
14 Fuerunt autem, qui percussi sunt, quattuordecim milia hominum et septingenti, absque his, qui perierant in seditione Core.
15 Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi conventus, postquam quievit interitus.
16 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
17 “ Loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae.
18 Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit.
19 Ponesque eas in tabernaculo conventus coram testimonio, ubi conveniam cum vobis.
20 Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant ”.
21 Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum.
22 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
23 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
24 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas.
25 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur ”.
26 Fecitque Moyses, sicut praeceperat Dominus.
27 Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: “ Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus!
28 Quicumque accedit ad habitaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? ”.