Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Daniele 12


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 In tempore autem illo con surget Michael, princeps magnus, qui stat profiliis populi tui, et erit tempus angustiae, quale non fuit ab eo, quo gentesesse coeperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populustuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro.1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
2 Et multi de his, quidormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii inopprobrium sempiternum.2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendorfirmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuasaeternitates.3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
4 Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque adtempus finis; pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia ”.4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
5 Et vidiego Daniel: et ecce duo alii stabant, unus hinc super ripam fluminis, et aliusinde ex altera ripa fluminis.5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
6 Et dixit viro, qui indutus erat lineis, quistabat super aquas fluminis: “ Usquequo finis horum mirabilium? ”.6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?
7 Etaudivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cumlevasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem inaeternum: “ Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completafuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec ”.7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.
8 Et egoaudivi et non intellexi et dixi: “ Domine mi, quid erit finis horum? ”.8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?
9 Etait: “ Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempuspraefinitum.9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
10 Purificabuntur et dealbabuntur et probabuntur multi, et impieagent impii, neque intellegent omnes impii; porro docti intellegent.10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.
11 Et atempore, cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatiovastatoris, dies mille ducenti nonaginta.11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
12 Beatus, qui exspectat et pervenitusque ad dies mille trecentos triginta quinque.12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
13 Tu autem vade ad finem etrequiesce; et stabis in sorte tua in fine dierum ”.
(Hucusque Daniel in Hebraeo volumine legimus. Cetera, quae sequuntur usque adfinem libri, de Theodotionis editione translata sunt).
13 Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.