Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Geremia 49


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Ad filios Ammon.
Haec dicit Dominus:
“ Numquid filii non sunt Israel,
aut heres non est ei?
Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad,
et populus eius in urbibus eius habitavit?
1 Ad filios Ammon. Hæc dicit Dominus :
Numquid non filii sunt Israël,
aut hæres non est ei ?
cur igitur hæreditate possedit Melchom Gad,
et populus ejus in urbibus ejus habitavit ?
2 Ideo ecce dies veniunt,
dicit Dominus,
et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon
fremitum proelii;
et erit in tumulum dissipata,
filiaeque eius igni succendentur,
et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus.
2 Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii,
et erit in tumultum dissipata,
filiæque ejus igni succendentur,
et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus.
3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum;
clamate, filiae Rabba,
accingite vos ciliciis, plangite
et circuite per muros,
quoniam Melchom in transmigrationem ducetur,
sacerdotes eius et principes eius simul.
3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai ;
clamate, filiæ Rabbath :
accingite vos ciliciis,
plangite et circuite per sepes,
quoniam Melchom in transmigrationem ducetur,
sacerdotes ejus et principes ejus simul.
4 Quid gloriaris in vallibus?
Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis,
quae confidebas in thesauris tuis
et dicebas: “Quis veniet ad me?”.
4 Quid gloriaris in vallibus ?
defluxit vallis tua, filia delicata,
quæ confidebas in thesauris tuis,
et dicebas : Quis veniet ad me ?
5 Ecce ego inducam super te terrorem,
ait Dominus, Deus exercituum,
ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo;
et dispergemini singuli in viam suam,
nec erit qui congreget fugientes.
5 Ecce ego inducam super te terrorem,
ait Dominus Deus exercituum,
ab omnibus qui sunt in circuitu tuo :
et dispergemini singuli a conspectu vestro,
nec erit qui congreget fugientes.
6 Et post haec convertam
sortem filiorum Ammon ”,
ait Dominus.
6 Et post hæc reverti faciam
captivos filiorum Ammon, ait Dominus.
7 Ad Edom.
Haec dicit Dominus exercituum:
“ Numquid non ultra est sapientia in Theman?
Periit consilium a prudentibus,
inutilis facta est sapientia eorum.
7 Ad Idumæam. Hæc dicit Dominus exercituum :
Numquid non ultra est sapientia in Theman ?
periit consilium a filiis ;
inutilis facta est sapientia eorum.
8 Fugite, terga vertite, descendite in voraginem,
habitatores Dedan,
quoniam perditionem Esau adduxi super eum,
tempore quo visitavi eum.
8 Fugite, et terga vertite ;
descendite in voraginem, habitatores Dedan :
quoniam perditionem Esau adduxi super eum,
tempus visitationis ejus.
9 Si vindemiatores veniunt super te,
non relinquent racemum;
si fures in nocte,
diripiunt, quod placet sibi.
9 Si vindemiatores venissent super te,
non reliquissent racemum :
si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi.
10 Ego vero discooperui Esau,
revelavi abscondita eius,
et celari non poterit;
vastatum est semen eius
et fratres eius et vicini eius, et non erit.
10 Ego vero discooperui Esau :
revelavi abscondita ejus,
et celari non poterit :
vastatum est semen ejus,
et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.
11 Relinque pupillos tuos, ego faciam eos vivere;
et viduae tuae in me sperabunt.
11 Relinque pupillos tuos : ego faciam eos vivere :
et viduæ tuæ in me sperabunt.
12 Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem,bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibensbibes.12 Quia hæc dicit Dominus :
Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem,
bibentes bibent :
et tu, quasi innocens relinqueris ?
non eris innocens, sed bibens bibes.
13 Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et inopprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitateseius erunt in solitudines sempiternas ”.13 Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus,
quod in solitudinem, et in opprobrium,
et in desertum, et in maledictionem erit Bosra,
et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.
14 Auditum audivi a Domino,
et legatus ad gentes missus est:
“ Congregamini et venite contra eam
et consurgite in proelium ”.
14 Auditum audivi a Domino,
et legatus ad gentes missus est :
Congregamini, et venite contra eam,
et consurgamus in prælium.
15 “ Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,
contemptibilem inter homines.
15 Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,
contemptibilem inter homines.
16 Arrogantia tua decepit te,
et superbia cordis tui,
qui habitas in cavernis petrae
et tenes altitudinem collis;
cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,
inde detraham te,
dicit Dominus.
16 Arrogantia tua decepit te,
et superbia cordis tui,
qui habitas in cavernis petræ,
et apprehendere niteris altitudinem collis :
cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,
inde detraham te, dicit Dominus.
17 Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit etsibilabit super omnes plagas eius.17 Et erit Idumæa deserta :
omnis qui transibit per eam stupebit,
et sibilabit super omnes plagas ejus.
18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorra etvicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in eafilius hominis.18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha,
et vicinæ ejus, ait Dominus :
non habitabit ibi vir,
et non incolet eam filius hominis.
19 Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad pratasemper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus,illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Etquis est iste pastor, qui resistat vultui meo?19 Ecce quasi leo ascendet
de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam,
quia subito currere faciam eum ad illam.
Et quis erit electus, quem præponam ei ?
quis enim similis mei ?
et quis sustinebit me ?
et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?
20 Propterea audite consiliumDomini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit dehabitatoribus Theman:
Certe abstrahent parvulos gregis,
certe desolabuntur super eos pascua eorum.
20 Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom,
et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman :
si non dejecerint eos parvuli gregis,
nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
21 A voce ruinae eorum commota est terra,
clamor in mari Rubro auditus est ocis eius.
21 A voce ruinæ eorum commota est terra ;
clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
22 Ecce quasi aquila ascendet et volabit
et expandet alas suas super Bosram;
et erit cor fortium Edom in die illa
quasi cor mulieris parturientis ”.
22 Ecce quasi aquila ascendet,
et avolabit, et expandet alas suas super Bosran :
et erit cor fortium Idumææ in die illa
quasi cor mulieris parturientis.
23 Ad Damascum.
“ Confusa est Emath et Arphad,
quia auditum pessimum audierunt;
turbati sunt in mari sollicitudinis,
quod quiescere non potuit.
23 Ad Damascum. Confusa est Emath et Arphad,
quia auditum pessimum audierunt :
turbati sunt in mari ;
præ sollicitudine quiescere non potuit.
24 Dissoluta est Damascus, versa in fugam;
tremor apprehendit eam,
angustia et dolores tenuerunt eam
quasi parturientem.
24 Dissoluta est Damascus,
versa est in fugam :
tremor apprehendit eam,
angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
25 Quomodo non erit derelicta civitas laudabilis,
urbs laetitiae?
25 Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem,
urbem lætitiæ ?
26 Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius,
et omnes viri proelii conticescent in die illa,
ait Dominus exercituum.
26 Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus,
et omnes viri prælii conticescent in die illa,
ait Dominus exercituum.
27 Et succendam ignem in muro Damasci,
et devorabit moenia Benadad ”.
27 Et succendam ignem in muro Damasci,
et devorabit mœnia Benadad.
28 Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis.
Haec dicit Dominus:
“ Surgite, ascendite ad Cedar
et vastate filios orientis.
28 Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Hæc dicit Dominus :
Surgite, et ascendite ad Cedar,
et vastate filios orientis.
29 Tabernacula eorum et greges eorum capient;
tentoria eorum et omnia vasa eorum
et camelos eorum tollent sibi;
et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
29 Tabernacula eorum, et greges eorum capient :
pelles eorum, et omnia vasa eorum,
et camelos eorum tollent sibi,
et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
30 Fugite, abite vehementer,
in voraginibus sedete,
qui habitatis Asor,
ait Dominus;
iniit enim contra vos
Nabuchodonosor rex Babylonis consilium
et cogitavit adversum vos cogitationes.
30 Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete,
qui habitatis Asor, ait Dominus :
iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium,
et cogitavit adversum vos cogitationes.
31 Consurgite, et ascendite
ad gentem quietam et habitantem confidenter,
ait Dominus;
non ostia nec vectes eis:
soli habitant.
31 Consurgite, et ascendite ad gentem quietam,
et habitantem confidenter, ait Dominus :
non ostia, nec vectes eis : soli habitant.
32 Et erunt cameli eorum in direptionem,
et multitudo iumentorum in praedam;
et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam,
et ex omni confinio eorum
adducam interitum super eos,
ait Dominus.
32 Et erunt cameli eorum in direptionem,
et multitudo jumentorum in prædam :
et dispergam eos in omnem ventum,
qui sunt attonsi in comam,
et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.
33 Et erit Asor in habitaculum thoum,
deserta usque in aeternum;
non manebit ibi vir,
nec peregrinabitur in ea filius hominis ”.
33 Et erit Asor in habitaculum draconum,
deserta usque in æternum :
non manebit ibi vir,
nec incolet eam filius hominis.
34 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principioregni Sedeciae regis Iudae, dicens:
34 Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens :
35 “ Haec dicit Dominus exercituum:
Ecce ego confringam arcum Elam, summam fortitudinem eorum;
35 Hæc dicit Dominus exercituum :
Ecce ego confringam arcum Ælam,
et summam fortitudinem eorum :
36 et inducam super Elam
quattuor ventos a quattuor plagis caeli,
et ventilabo eos in omnes ventos istos,
et non erit gens,
ad quam non perveniant profugi Elam.
36 et inducam super Ælam quatuor ventos a quatuor plagis cæli,
et ventilabo eos in omnes ventos istos,
et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam.
37 Et pavere faciam Elam coram inimicis suis
et in conspectu quaerentium animam eorum;
et adducam super eos malum
iram furoris mei,
dicit Dominus,
et mittam post eos gladium,
donec consumam eos.
37 Et pavere faciam Ælam coram inimicis suis,
et in conspectu quærentium animam eorum :
et adducam super eos malum,
iram furoris mei, dicit Dominus,
et mittam post eos gladium donec consumam eos.
38 Et ponam solium meum in Elam
et perdam inde regem et principes, ait Dominus.
38 Et ponam solium meum in Ælam,
et perdam inde reges et principes, ait Dominus.
39 In novissimis autem diebus
convertam sortem Elam ”,
dicit Dominus.
39 In novissimis autem diebus
reverti faciam captivos Ælam, dicit Dominus.