Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Geremia 49


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Ad filios Ammon.
Haec dicit Dominus:
“ Numquid filii non sunt Israel,
aut heres non est ei?
Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad,
et populus eius in urbibus eius habitavit?
1 לבני עמון כה אמר יהוה הבנים אין לישראל אם יורש אין לו מדוע ירש מלכם את גד ועמו בעריו ישב
2 Ideo ecce dies veniunt,
dicit Dominus,
et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon
fremitum proelii;
et erit in tumulum dissipata,
filiaeque eius igni succendentur,
et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus.
2 לכן הנה ימים באים נאם יהוה והשמעתי אל רבת בני עמון תרועת מלחמה והיתה לתל שממה ובנתיה באש תצתנה וירש ישראל את ירשיו אמר יהוה
3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum;
clamate, filiae Rabba,
accingite vos ciliciis, plangite
et circuite per muros,
quoniam Melchom in transmigrationem ducetur,
sacerdotes eius et principes eius simul.
3 הילילי חשבון כי שדדה עי צעקנה בנות רבה חגרנה שקים ספדנה והתשוטטנה בגדרות כי מלכם בגולה ילך כהניו ושריו יחדיו
4 Quid gloriaris in vallibus?
Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis,
quae confidebas in thesauris tuis
et dicebas: “Quis veniet ad me?”.
4 מה תתהללי בעמקים זב עמקך הבת השובבה הבטחה באצרתיה מי יבוא אלי
5 Ecce ego inducam super te terrorem,
ait Dominus, Deus exercituum,
ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo;
et dispergemini singuli in viam suam,
nec erit qui congreget fugientes.
5 הנני מביא עליך פחד נאם אדני יהוה צבאות מכל סביביך ונדחתם איש לפניו ואין מקבץ לנדד
6 Et post haec convertam
sortem filiorum Ammon ”,
ait Dominus.
6 ואחרי כן אשיב את שבות בני עמון נאם יהוה
7 Ad Edom.
Haec dicit Dominus exercituum:
“ Numquid non ultra est sapientia in Theman?
Periit consilium a prudentibus,
inutilis facta est sapientia eorum.
7 לאדום כה אמר יהוה צבאות האין עוד חכמה בתימן אבדה עצה מבנים נסרחה חכמתם
8 Fugite, terga vertite, descendite in voraginem,
habitatores Dedan,
quoniam perditionem Esau adduxi super eum,
tempore quo visitavi eum.
8 נסו הפנו העמיקו לשבת ישבי דדן כי איד עשו הבאתי עליו עת פקדתיו
9 Si vindemiatores veniunt super te,
non relinquent racemum;
si fures in nocte,
diripiunt, quod placet sibi.
9 אם בצרים באו לך לא ישארו עוללות אם גנבים בלילה השחיתו דים
10 Ego vero discooperui Esau,
revelavi abscondita eius,
et celari non poterit;
vastatum est semen eius
et fratres eius et vicini eius, et non erit.
10 כי אני חשפתי את עשו גליתי את מסתריו ונחבה לא יוכל שדד זרעו ואחיו ושכניו ואיננו
11 Relinque pupillos tuos, ego faciam eos vivere;
et viduae tuae in me sperabunt.
11 עזבה יתמיך אני אחיה ואלמנתיך עלי תבטחו
12 Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem,bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibensbibes.12 כי כה אמר יהוה הנה אשר אין משפטם לשתות הכוס שתו ישתו ואתה הוא נקה תנקה לא תנקה כי שתה תשתה
13 Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et inopprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitateseius erunt in solitudines sempiternas ”.13 כי בי נשבעתי נאם יהוה כי לשמה לחרפה לחרב ולקללה תהיה בצרה וכל עריה תהיינה לחרבות עולם
14 Auditum audivi a Domino,
et legatus ad gentes missus est:
“ Congregamini et venite contra eam
et consurgite in proelium ”.
14 שמועה שמעתי מאת יהוה וציר בגוים שלוח התקבצו ובאו עליה וקומו למלחמה
15 “ Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,
contemptibilem inter homines.
15 כי הנה קטן נתתיך בגוים בזוי באדם
16 Arrogantia tua decepit te,
et superbia cordis tui,
qui habitas in cavernis petrae
et tenes altitudinem collis;
cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,
inde detraham te,
dicit Dominus.
16 תפלצתך השיא אתך זדון לבך שכני בחגוי הסלע תפשי מרום גבעה כי תגביה כנשר קנך משם אורידך נאם יהוה
17 Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit etsibilabit super omnes plagas eius.17 והיתה אדום לשמה כל עבר עליה ישם וישרק על כל מכותה
18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorra etvicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in eafilius hominis.18 כמהפכת סדם ועמרה ושכניה אמר יהוה לא ישב שם איש ולא יגור בה בן אדם
19 Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad pratasemper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus,illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Etquis est iste pastor, qui resistat vultui meo?19 הנה כאריה יעלה מגאון הירדן אל נוה איתן כי ארגיעה אריצנו מעליה ומי בחור אליה אפקד כי מי כמוני ומי יעידני ומי זה רעה אשר יעמד לפני
20 Propterea audite consiliumDomini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit dehabitatoribus Theman:
Certe abstrahent parvulos gregis,
certe desolabuntur super eos pascua eorum.
20 לכן שמעו עצת יהוה אשר יעץ אל אדום ומחשבותיו אשר חשב אל ישבי תימן אם לא יסחבום צעירי הצאן אם לא ישים עליהם נוהם
21 A voce ruinae eorum commota est terra,
clamor in mari Rubro auditus est ocis eius.
21 מקול נפלם רעשה הארץ צעקה בים סוף נשמע קולה
22 Ecce quasi aquila ascendet et volabit
et expandet alas suas super Bosram;
et erit cor fortium Edom in die illa
quasi cor mulieris parturientis ”.
22 הנה כנשר יעלה וידאה ויפרש כנפיו על בצרה והיה לב גבורי אדום ביום ההוא כלב אשה מצרה
23 Ad Damascum.
“ Confusa est Emath et Arphad,
quia auditum pessimum audierunt;
turbati sunt in mari sollicitudinis,
quod quiescere non potuit.
23 לדמשק בושה חמת וארפד כי שמעה רעה שמעו נמגו בים דאגה השקט לא יוכל
24 Dissoluta est Damascus, versa in fugam;
tremor apprehendit eam,
angustia et dolores tenuerunt eam
quasi parturientem.
24 רפתה דמשק הפנתה לנוס ורטט החזיקה צרה וחבלים אחזתה כיולדה
25 Quomodo non erit derelicta civitas laudabilis,
urbs laetitiae?
25 איך לא עזבה עיר תהלה קרית משושי
26 Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius,
et omnes viri proelii conticescent in die illa,
ait Dominus exercituum.
26 לכן יפלו בחוריה ברחבתיה וכל אנשי המלחמה ידמו ביום ההוא נאם יהוה צבאות
27 Et succendam ignem in muro Damasci,
et devorabit moenia Benadad ”.
27 והצתי אש בחומת דמשק ואכלה ארמנות בן הדד
28 Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis.
Haec dicit Dominus:
“ Surgite, ascendite ad Cedar
et vastate filios orientis.
28 לקדר ולממלכות חצור אשר הכה נבוכדראצור מלך בבל כה אמר יהוה קומו עלו אל קדר ושדדו את בני קדם
29 Tabernacula eorum et greges eorum capient;
tentoria eorum et omnia vasa eorum
et camelos eorum tollent sibi;
et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
29 אהליהם וצאנם יקחו יריעותיהם וכל כליהם וגמליהם ישאו להם וקראו עליהם מגור מסביב
30 Fugite, abite vehementer,
in voraginibus sedete,
qui habitatis Asor,
ait Dominus;
iniit enim contra vos
Nabuchodonosor rex Babylonis consilium
et cogitavit adversum vos cogitationes.
30 נסו נדו מאד העמיקו לשבת ישבי חצור נאם יהוה כי יעץ עליכם נבוכדראצר מלך בבל עצה וחשב עליהם מחשבה
31 Consurgite, et ascendite
ad gentem quietam et habitantem confidenter,
ait Dominus;
non ostia nec vectes eis:
soli habitant.
31 קומו עלו אל גוי שליו יושב לבטח נאם יהוה לא דלתים ולא בריח לו בדד ישכנו
32 Et erunt cameli eorum in direptionem,
et multitudo iumentorum in praedam;
et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam,
et ex omni confinio eorum
adducam interitum super eos,
ait Dominus.
32 והיו גמליהם לבז והמון מקניהם לשלל וזרתים לכל רוח קצוצי פאה ומכל עבריו אביא את אידם נאם יהוה
33 Et erit Asor in habitaculum thoum,
deserta usque in aeternum;
non manebit ibi vir,
nec peregrinabitur in ea filius hominis ”.
33 והיתה חצור למעון תנים שממה עד עולם לא ישב שם איש ולא יגור בה בן אדם
34 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principioregni Sedeciae regis Iudae, dicens:
34 אשר היה דבר יהוה אל ירמיהו הנביא אל עילם בראשית מלכות צדקיה מלך יהודה לאמר
35 “ Haec dicit Dominus exercituum:
Ecce ego confringam arcum Elam, summam fortitudinem eorum;
35 כה אמר יהוה צבאות הנני שבר את קשת עילם ראשית גבורתם
36 et inducam super Elam
quattuor ventos a quattuor plagis caeli,
et ventilabo eos in omnes ventos istos,
et non erit gens,
ad quam non perveniant profugi Elam.
36 והבאתי אל עילם ארבע רוחות מארבע קצות השמים וזרתים לכל הרחות האלה ולא יהיה הגוי אשר לא יבוא שם נדחי עולם
37 Et pavere faciam Elam coram inimicis suis
et in conspectu quaerentium animam eorum;
et adducam super eos malum
iram furoris mei,
dicit Dominus,
et mittam post eos gladium,
donec consumam eos.
37 והחתתי את עילם לפני איביהם ולפני מבקשי נפשם והבאתי עליהם רעה את חרון אפי נאם יהוה ושלחתי אחריהם את החרב עד כלותי אותם
38 Et ponam solium meum in Elam
et perdam inde regem et principes, ait Dominus.
38 ושמתי כסאי בעילם והאבדתי משם מלך ושרים נאם יהוה
39 In novissimis autem diebus
convertam sortem Elam ”,
dicit Dominus.
39 והיה באחרית הימים אשוב את שבית עילם נאם יהוה