Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Geremia 49


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Ad filios Ammon.
Haec dicit Dominus:
“ Numquid filii non sunt Israel,
aut heres non est ei?
Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad,
et populus eius in urbibus eius habitavit?
1 عن بني عمون. هكذا قال الرب. أليس لاسرائيل بنون او لا وارث له. لماذا يرث ملكهم جاد وشعبه يسكن في مدنه.
2 Ideo ecce dies veniunt,
dicit Dominus,
et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon
fremitum proelii;
et erit in tumulum dissipata,
filiaeque eius igni succendentur,
et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus.
2 لذلك ها ايام تأتي يقول الرب واسمع في ربة بني عمون جلبة حرب وتصير تلا خربا وتحرق بناتها بالنار فيرث اسرائيل الذين ورثوه يقول الرب.
3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum;
clamate, filiae Rabba,
accingite vos ciliciis, plangite
et circuite per muros,
quoniam Melchom in transmigrationem ducetur,
sacerdotes eius et principes eius simul.
3 ولولي يا حشبون لان عاي قد خربت. اصرخن يا بنات ربة. تنطقن بمسوح. اندبن وطوّفن بين الجدران لان ملكهم يذهب الى السبي هو وكهنته ورؤساؤه معا.
4 Quid gloriaris in vallibus?
Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis,
quae confidebas in thesauris tuis
et dicebas: “Quis veniet ad me?”.
4 ما بالك تفتخرين بالاوطية. قد فاض وطاؤك دما ايتها البنت المرتدّة والمتوكلة على خزائنها قائلة من يأتي اليّ ‎.
5 Ecce ego inducam super te terrorem,
ait Dominus, Deus exercituum,
ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo;
et dispergemini singuli in viam suam,
nec erit qui congreget fugientes.
5 هانذا اجلب عليك خوفا يقول السيد رب الجنود من جميع الذين حواليك وتطردون كل واحد الى ما امامه وليس من يجمع التائهين.
6 Et post haec convertam
sortem filiorum Ammon ”,
ait Dominus.
6 ثم بعد ذلك ارد سبي بني عمون يقول الرب
7 Ad Edom.
Haec dicit Dominus exercituum:
“ Numquid non ultra est sapientia in Theman?
Periit consilium a prudentibus,
inutilis facta est sapientia eorum.
7 عن ادوم. هكذا قال رب الجنود. ألا حكمة بعد في تيمان. هل بادت المشورة من الفهماء هل فرغت حكمتهم.
8 Fugite, terga vertite, descendite in voraginem,
habitatores Dedan,
quoniam perditionem Esau adduxi super eum,
tempore quo visitavi eum.
8 اهربوا التفتوا تعمقوا في السكن يا سكان ددان. لاني قد جلبت عليه بلية عيسو حين عاقبته.
9 Si vindemiatores veniunt super te,
non relinquent racemum;
si fures in nocte,
diripiunt, quod placet sibi.
9 لو اتاك القاطفون أفما كانوا يتركون علالة او اللصوص ليلا أفما كانوا يهلكون ما يكفيهم.
10 Ego vero discooperui Esau,
revelavi abscondita eius,
et celari non poterit;
vastatum est semen eius
et fratres eius et vicini eius, et non erit.
10 ولكنني جردت عيسو وكشفت مستتراته فلا يستطيع ان يختبئ. هلك نسله واخوته وجيرانه فلا يوجد.
11 Relinque pupillos tuos, ego faciam eos vivere;
et viduae tuae in me sperabunt.
11 اترك ايتامك انا احييهم واراملك عليّ ليتوكلن.
12 Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem,bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibensbibes.12 لانه هكذا قال الرب. ها ان الذين لا حق لهم ان يشربوا الكاس قد شربوا فهل انت تتبرأ تبرؤا. لا تتبرأ بل انما تشرب شربا.
13 Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et inopprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitateseius erunt in solitudines sempiternas ”.13 لاني بذاتي حلفت يقول الرب ان بصرة تكون دهشا وعارا وخرابا ولعنة وكل مدنها تكون خربا ابدية.
14 Auditum audivi a Domino,
et legatus ad gentes missus est:
“ Congregamini et venite contra eam
et consurgite in proelium ”.
14 قد سمعت خبرا من قبل الرب وأرسل رسول الى الامم قائلا تجمعوا وتعالوا عليها وقوموا للحرب.
15 “ Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,
contemptibilem inter homines.
15 لاني ها قد جعلتك صغيرا بين الشعوب ومحتقرا بين الناس.
16 Arrogantia tua decepit te,
et superbia cordis tui,
qui habitas in cavernis petrae
et tenes altitudinem collis;
cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,
inde detraham te,
dicit Dominus.
16 قد غرّك تخويفك كبرياء قلبك يا ساكن في محاجيء الصخر الماسك مرتفع الاكمة. وان رفعت كنسر عشك فمن هناك احدرك يقول الرب.
17 Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit etsibilabit super omnes plagas eius.17 وتصير ادوم عجبا كل مار بها يتعجب ويصفر بسبب كل ضرباتها.
18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorra etvicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in eafilius hominis.18 كانقلاب سدوم وعمورة ومجاوراتها يقول الرب لا يسكن هناك انسان ولا يتغرب فيها ابن آدم.
19 Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad pratasemper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus,illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Etquis est iste pastor, qui resistat vultui meo?19 هوذا يصعد كاسد من كبرياء الاردن الى مرعى دائم. لاني اغمز واجعله يركض عنه. فمن هو منتخب فاقيمه عليه. لانه من مثلي ومن يحاكمني ومن هو الراعي الذي يقف امامي.
20 Propterea audite consiliumDomini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit dehabitatoribus Theman:
Certe abstrahent parvulos gregis,
certe desolabuntur super eos pascua eorum.
20 لذلك اسمعوا مشورة الرب التي قضى بها على ادوم وافكاره التي افتكر بها على سكان تيمان. ان صغار الغنم تسحبهم. انه يخرب مسكنهم عليهم.
21 A voce ruinae eorum commota est terra,
clamor in mari Rubro auditus est ocis eius.
21 من صوت سقوطهم رجفت الارض. صرخة سمع صوتها في بحر سوف.
22 Ecce quasi aquila ascendet et volabit
et expandet alas suas super Bosram;
et erit cor fortium Edom in die illa
quasi cor mulieris parturientis ”.
22 هوذا كنسر يرتفع ويطير ويبسط جناحيه على بصرة ويكون قلب جبابرة ادوم في ذلك اليوم كقلب امرأة ماخض
23 Ad Damascum.
“ Confusa est Emath et Arphad,
quia auditum pessimum audierunt;
turbati sunt in mari sollicitudinis,
quod quiescere non potuit.
23 عن دمشق. خزيت حماة وارفاد. قد ذابوا لانهم قد سمعوا خبرا رديئا. في البحر اضطراب لا يستطيع الهدوء.
24 Dissoluta est Damascus, versa in fugam;
tremor apprehendit eam,
angustia et dolores tenuerunt eam
quasi parturientem.
24 ارتخت دمشق والتفتت للهرب. امسكتها الرعدة واخذها الضيق والاوجاع كماخض
25 Quomodo non erit derelicta civitas laudabilis,
urbs laetitiae?
25 كيف لم تترك المدينة الشهيرة قرية فرحي.
26 Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius,
et omnes viri proelii conticescent in die illa,
ait Dominus exercituum.
26 لذلك تسقط شبانها في شوارعها وتهلك كل رجال الحرب في ذلك اليوم يقول رب الجنود.
27 Et succendam ignem in muro Damasci,
et devorabit moenia Benadad ”.
27 واشعل نارا في سور دمشق فتاكل قصور بنهدد
28 Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis.
Haec dicit Dominus:
“ Surgite, ascendite ad Cedar
et vastate filios orientis.
28 عن قيدار وعن ممالك حاصور التي ضربها نبوخذراصر ملك بابل. هكذا قال الرب. قوموا اصعدوا الى قيدار اخربوا بني المشرق.
29 Tabernacula eorum et greges eorum capient;
tentoria eorum et omnia vasa eorum
et camelos eorum tollent sibi;
et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
29 يأخذون خيامهم وغنمهم ويأخذون لانفسهم شققهم وكل آنيتهم وجمالهم وينادون اليهم الخوف من كل جانب
30 Fugite, abite vehementer,
in voraginibus sedete,
qui habitatis Asor,
ait Dominus;
iniit enim contra vos
Nabuchodonosor rex Babylonis consilium
et cogitavit adversum vos cogitationes.
30 اهربوا انهزموا جدا تعمقوا في السكن يا سكان حاصور يقول الرب لان نبوخذراصر ملك بابل قد اشار عليكم مشورة وفكر عليكم فكرا.
31 Consurgite, et ascendite
ad gentem quietam et habitantem confidenter,
ait Dominus;
non ostia nec vectes eis:
soli habitant.
31 قوموا اصعدوا الى امة مطمئنة ساكنة آمنة يقول الرب لا مصاريع ولا عوارض لها. تسكن وحدها.
32 Et erunt cameli eorum in direptionem,
et multitudo iumentorum in praedam;
et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam,
et ex omni confinio eorum
adducam interitum super eos,
ait Dominus.
32 وتكون جمالهم نهبا وكثرة ماشيتهم غنيمة واذري لكل ريح مقصوصي الشعر مستديرا وآتي بهلاكهم من كل جهاته يقول الرب.
33 Et erit Asor in habitaculum thoum,
deserta usque in aeternum;
non manebit ibi vir,
nec peregrinabitur in ea filius hominis ”.
33 وتكون حاصور مسكن بنات آوى وخربة الى الابد. لا يسكن هناك انسان ولا يتغرب فيها ابن آدم
34 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principioregni Sedeciae regis Iudae, dicens:
34 كلمة الرب التي صارت الى ارميا النبي على عيلام في ابتداء ملك صدقيا ملك يهوذا قائلة.
35 “ Haec dicit Dominus exercituum:
Ecce ego confringam arcum Elam, summam fortitudinem eorum;
35 هكذا قال رب الجنود. هانذا احطم قوس عيلام اول قوتهم.
36 et inducam super Elam
quattuor ventos a quattuor plagis caeli,
et ventilabo eos in omnes ventos istos,
et non erit gens,
ad quam non perveniant profugi Elam.
36 واجلب على عيلام اربع رياح من اربعة اطراف السماء واذريهم لكل هذه الرياح ولا تكون امة الا ويأتي اليها منفيو عيلام.
37 Et pavere faciam Elam coram inimicis suis
et in conspectu quaerentium animam eorum;
et adducam super eos malum
iram furoris mei,
dicit Dominus,
et mittam post eos gladium,
donec consumam eos.
37 واجعل العيلاميين يرتعبون امام اعدائهم وامام طالبي نفوسهم واجلب عليهم شرا حمو غضبي يقول الرب. وارسل وراءهم السيف حتى افنيهم
38 Et ponam solium meum in Elam
et perdam inde regem et principes, ait Dominus.
38 واضع كرسيي في عيلام وابيد من هناك الملك والرؤساء يقول الرب
39 In novissimis autem diebus
convertam sortem Elam ”,
dicit Dominus.
39 ويكون في آخر الايام اني ارد سبي عيلام يقول الرب