Sapienza 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. | 1 Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. |
2 Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens. | 2 Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens. |
3 Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam nec stabile firmamentum collocabit. | 3 Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam nec stabile firmamentum collocabit. |
4 Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit, infirmiter posita a vento commovebitur et a nimietate ventorum eradicabitur. | 4 Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit, infirmiter posita a vento commovebitur et a nimietate ventorum eradicabitur. |
5 Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum et ad nihilum aptus. | 5 Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum et ad nihilum aptus. |
6 Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. | 6 Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. |
7 Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. | 7 Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. |
8 Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna, neque annorum numero computatur; | 8 Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna, neque annorum numero computatur; |
9 cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. | 9 cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. |
10 Placens Deo factus est dilectus et vivens inter peccatores translatus est; | 10 Placens Deo factus est dilectus et vivens inter peccatores translatus est; |
11 raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius. | 11 raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius. |
12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. | 12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. |
13 Consummatus in brevi explevit tempora multa; | 13 Consummatus in brevi explevit tempora multa; |
14 placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia, | 14 placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia, |
15 quoniam gratia et misericordia est in electis eius, et visitatio in sanctis illius. | 15 quoniam gratia et misericordia est in electis eius, et visitatio in sanctis illius. |
16 Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longaevam senectutem iniusti. | 16 Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longaevam senectutem iniusti. |
17 Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. | 17 Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. |
18 Videbunt et contemnent; illos autem Dominus irridebit. | 18 Videbunt et contemnent; illos autem Dominus irridebit. |
19 Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. | 19 Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. |
20 Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. | 20 Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. |