Sapienza 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | DIODATI |
---|---|
1 Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. | |
2 Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens. | |
3 Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam nec stabile firmamentum collocabit. | |
4 Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit, infirmiter posita a vento commovebitur et a nimietate ventorum eradicabitur. | |
5 Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum et ad nihilum aptus. | |
6 Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. | |
7 Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. | |
8 Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna, neque annorum numero computatur; | |
9 cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. | |
10 Placens Deo factus est dilectus et vivens inter peccatores translatus est; | |
11 raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius. | |
12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. | |
13 Consummatus in brevi explevit tempora multa; | |
14 placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia, | |
15 quoniam gratia et misericordia est in electis eius, et visitatio in sanctis illius. | |
16 Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longaevam senectutem iniusti. | |
17 Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. | |
18 Videbunt et contemnent; illos autem Dominus irridebit. | |
19 Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. | |
20 Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. |