Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Primo libro dei Maccabei 15


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simonisacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti,
2 et erantcontinentes hunc modum: “ Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et gentisprincipi et genti Iudaeorum salutem.
3 Quoniam quidam pestilentes obtinueruntregnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicuterat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas;
4 volo autem procedere per regionem, ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionemnostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.
5 Nunc ergo statuotibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque aliadona remiserunt tibi.
6 Et permisi tibi facere monetam propriam numisma regionituae;
7 Ierusalem autem et sancta esse libera, et omnia arma, quae fabricatuses, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi;
8 et omne debitumregis, et quae futura sunt regi ex hoc et in totum tempus, remittantur tibi.
9 Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam ettemplum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra ”.
10 Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum,et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.
11 Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens, quae est ad mare;
12 sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus.
13 Et applicuit Antiochus ad Doram cum centum viginti milibus virorumbelligeratorum et octo milibus equitum
14 et circuivit civitatem, et naves amari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebatingredi vel egredi.
15 Venit autem Numenius et, qui cum eo fuerant, ab urbe Roma habentes epistulasregibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec:
16 “Luciusconsul Romanorum Ptolemaeo regi salutem.
17 Legati Iudaeorum venerunt ad nosamici nostri et socii renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi aSimone principe sacerdotum et populo Iudaeorum.
18 Attulerunt autem et clipeumaureum minarum mille.
19 Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, utnon exquirant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionemeorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.
20 Visum autem estnobis accipere ab eis clipeum.
21 Si qui ergo pestilentes refugerunt de regioneipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eossecundum legem suam ”.
22 Haec eadem scripsit Demetrio regi et Attalo etAriarathae et Arsacae
23 et in omnes regiones et Sampsacae et Spartiatis et inDelum et in Myndum et in Sicyonem et in Carida et in Samum et in Pamphyliam etin Lyciam et in Alicarnassum et in Rhodum et in Phaselidam et in Cho et in Sidenet in Aradon et in Gortynam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen.
24 Exemplum autemeorum scripserunt Simoni principi sacerdotum et populo Iudaeorum.
25 Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens eisemper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret autintroiret.
26 Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium etargentum et aurum et vasa copiosa.
27 Et noluit ea accipere, sed rupit omnia,quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
28 Et misit ad eumAthenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: “ Vos tenetisIoppen et Gazaram et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei;
29 finesearum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et dominati estis per locamulta in regno meo.
30 Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributalocorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae;
31 sin autem, date proillis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, ettributorum civitatum alia talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimusvos”.
32 Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriamSimonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit etrettulit ei verba regis.
33 Et respondit ei Simon et dixit ei: “ Neque alienamterram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum, quaeiniuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
34 Nos vero tempushabentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum;
35 nam de Ioppe et Gazara,quae expostulas, ipsae faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra:horum damus talenta centum ”. Et non respondit ei verbum.
36 Reversus autemcum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa, quaevidit; et iratus est rex ira magna.
37 Tryphon autem ascendit in navem et fugitin Orthosiam.
38 Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum et exercitum peditum et equitumdedit illi;
39 et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavitei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rexautem persequebatur Tryphonem.
40 Et pervenit Cendebaeus Iamniam et coepitirritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere.
41 Etaedificavit Cedron et collocavit illic equites et exercitum, ut egressiperambularent vias Iudaeae, sicut constituit ei rex.