Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Primus Machabaeorum 15


font

1Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judæorum, et universæ genti :2et erant continentes hunc modum : Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judæorum salutem.3Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea : et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas.4Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.5Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi :6et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua :7Jerusalem autem sanctam esse, et liberam : et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi.8Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi.9Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra.10Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.11Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam :12sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus :13et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum :14et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt : et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi.
15Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc :16Lucius consul Romanorum, Ptolemæo regi salutem.17Legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum.18Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille.19Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum : et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.20Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum.21Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam.22Hæc eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci,23et in omnes regiones : et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen.24Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum.
25Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens : et conclusit Tryphonem, ne procederet :26et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa :27et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quæ pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.28Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens : Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei :29fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo.30Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ :31sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta : sin autem, veniemus, et expugnabimus vos.32Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum : et obstupuit, et retulit ei verba regis.33Et respondit ei Simon, et dixit ei : Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus : sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.34Nos vero tempus habentes, vindicamus hæreditatem patrum nostrorum.35Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra : horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum.36Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna.37Tryphon autem fugit navi in Orthosiada.
38Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi.39Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ : et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem.40Et pervenit Cendebæus Jamniam, et cœpit irritare plebem, et conculcare Judæam, et captivare populum, et interficere, et ædificare Gedorem.41Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judææ, sicut constituit ei rex.